- 32 - Johannes, Sohn des Sibota, trifft testamentarische Verfügungen über seinen Besitz. Or. Breslau DA AA 100 (A); Kop. ebenda Liber Niger (14.-15. Jh.), fol. 252-252' (C) und 395-395' (B). In nomine domini amen. Ego Johannes Sibote sciens horam mortis incertam esse et malens distributionem rerum mearum in vita mea facere quam post mortem meam alieno arbitrio relinquere faciendam de rebus meis ita finaliter disposui. Duobus filiis patrui mei, videlicet Semiano et Ottoni, relinquo duas villas, quas ultimas locavi in densa silva circa metas. Item cum socrus mea et uxor mea bene meruerint aput me, necessitati earum, quamdiu vixerint, tenear providere; si supervixerint michi ambe vel una, relinquo eis vel ei villam meam Orese et villam meam Pransinam, in qua dominus Thomas Vratizlauiensis episcopus fundavit ecclesiam in honore beati Petri apostoli, secundum quod ipsa villa protenditur usque ad aquam Pransinam et ad ortum eiusdem aque, et villam Chisouic cum earum attinentiis, ut nominatis villis utantur ipse ambe vel una earum, quamdiu vixerit. Post mortem autem earum statuo, quod eedem ville relinquantur deo, alicui videlicet ecclesie secundum ipsarum arbitrium. Reliquam autem totam terram meam, que est ultra Pransinam versus Osoblogam, cum villa mea Gostonia et parte ville mee, que est super ortum Pransine, relinquo episcopo et ecclesie Vratizlauiensi et Lubram ipsam et, quicquid circa partes illas cesserit in partem Polonie, cum statuta fuerit meta inter Polonos et Morauos. Quod autem fuerit in parte Morauie, de hoc ita sit, sicut statuit frater meus Domazlaus. Cum autem socrus mea, si ego superviverem ei, dederit mieni villam in Gay ante Vratzlauiam, secundum quod ipsa est professa coram domino T(homa) Vratizlauiensi episcopo et omnibus subscriptis, eandem etiam villam post mortem meam relinquo beato Iohanni ponens in optione eiusdem episcopi, si sibi placuerit villarum omnium predictarum plenam in presenti intrare possessionem. De villis beati Iohannis michi et socrui mee et uxori mee in equipollenti prevideat utilitate quoad nostram vitam ita videlicet, quod hereditates mee prenotate beato Iohanni cedant in presenti cum omnibus attinentiis et utilitatibus, que ad ipsas pertinere noscuntur. Post mortem autem nostram ville, que ex parte ecclesie memorate pro usu vite nostre nobis fuerint assignate, cum omni fructu et apparatu ad ipsam ecclesiam revertantur. Actum est hoc anno dominice incarnationis M°CCXXX° tertio, in die sanctorum Viti et sociorum eius, in villa mea Pransina, in die, qua fundavit prenotatus episcopus ecclesiam in eadem villa. Et feci hanc dispositionem in presentia eiusdem episcopi et magistri Reginaldi archidiaconi de Opol, socrus mee et uxoris mee, Ottonis venatoris consanguinei mei, Voytesi pincerne, Makarii filii Adalberti, Alexii, Marcusii cognatorum meorum, Hermanni tribuni de Otumuchou, magistri Ade canonici Vratizlauiensis, domini Martini cancellarii episcopi, Alberti plebani sancti sepulcri de Legniz, Gotardi capellani Cracouiensis episcopi, Grodizlai filii Lupi, Slauici, Iohannis filii Pippini, Nicholai, Sulizlai capellanorum domini episcopi, Stephani fratris Iacconis, Iohannis calvi, Bogdani subdapiferi, Albrahti et multorum aliorum clericorum et laicorum. Siegel Bischof Thomas von Breslau, Typar A, beschädigt, an braunroten Seidenfäden, stehender Bischof mit Mitra, die Rechte zum Segen erhoben, in der Linken den Stab haltend: + S. THOME DI GRA WRATISLAVIEN EPI (Schultz S. 10 und Tafel 4 Nr. 30). Ein weiteres Siegel verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |