- 48 - Herzog Konrad von Masowien restituiert die Breslauer Kirche in den Besitz von Chanouo an der Weichsel. Or. Breslau DA ÄA 73 (A). Nos Conradus dei gracia dux Mazovie notum facimus presentibus et futuris, quod ad voluntatem domini Fulconis archiepiscopi Gnezdensis et ad peticionem domini Thome Wratizlauiensis episcopi villam Chanouo sitam super Vizlam restituimus episcopo memorato cum clausura et cum omnibus pertinenciis suis nomine ecclesie Wratizlauiensis in perpetuum possidendam. Volumus etiam, ut homines, qui in eadem villa per dictum episcopum vel per successores suos locati fuerint, plenam habeant libertatem inmunes ab omnibus beneficiariis et rectoribus ducatus nostri. Ut autem hec restitutio firma sit in futurum, ipsam sigillo nostro dignum duximus roborare. Nos etiam F(ulco) archiepiscopus Gnezdensis sigillum nostrum apposuimus, quia huic facto interfuimus. Dat. in colloquio quod fuit inter ducem Henricum et ducem Conradum in Hlem, sexto nonas octobris, anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo tricesimo tercio. Zwei leicht beschädigte Siegel an Pergamentstreifen: Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |