- 164 - Herzog Heinrich II. bestätigt, daß der Breslauer Domkustos Lorenz sein Erbgut Pirschen der Breslauer Kirche geschenkt hat. Or. Breslau DA AA 20 (A); Kop. ebenda Liber Niger (14. Jh.), fol. 398'-399 (B). In nomine Christi amen. Nos Henricus dei gratia dux Zlesie, Cracouie et Polonie notum facimus hanc litteram inspecturis, quod dominus Laurencius custos Vratizlauiensis in presencia nostra villam suam hereditariam Pyrsino totam liberaliter contulit ecclesie beati Iohannis. Nos autem facto ipsius pio et honesto gratum prebentes assensum sigillum nostrum ob recordationem rei geste presenti littere fecimus appendi. Acta sunt hec in Vratizlau in caminata nostra, anno domini M°CCXXXVIIII, pridie nonas septembris, presentibus testibus infra scriptis: duce Bolezlauo filio nostro, magistro Conrado notario nostro, Martino filio Pribizlaui, Nicholao filio Richardi canonicis Vratizlauiensibus, Hermanno canonico Glagouiensi, presentibus etiam militibus nostris Yauorio iudice nostre curie, Alardo subcamerario matris nostre, Budiuoyo filio Stefani, Chelcone, Roszlauo, Bernardo, Stefano, Predzlao filio Iarozlai, Olrico filio Burchardi, Iacobo filio Pantini, Radzlao filio Latoniz et aliis multis, qui tunc presentes affuerunt tam clerici quam layci. Siegel Herzog Heinrichs II., beschädigt, an Pergamentstreifen (vgl. die Vorbemerkung). Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |