- 359 - Herzog Heinrich I. errichtet in Trebnitz einen Markt beziehungsweise eine Stadt, setzt deren Grenzen genau fest und weist dem Kloster Trebnitz sämtliche herzoglichen Rechte und Einkünfte einschließlich der hohen Gerichtsbarkeit zu. Angebliches Or. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 26 (A). [I]n nomine domini nostri Ihesu Cristi amen. Rerum gestarum preteritarum veritas ad memoriam posterorum non pervenit, quam scriptorum auctoritas non manifestat et ostendit. Hoc ego Henricus gracia dei Slezie dux caucius considerans scire volo tam presentes quam posteros, quod provide cupiens comodis et utilitatibus intendere monialium in monasterio Trebnicensi deo famulancium mee fundacionis hac eciam defectibus ipsarum in victualibus obviare et quia preter forum eas sit permanere difficile, in quo sibi necessaria aliquando suis denariis pro restauracione meliori valeant conparare, forum vel opidum ante foras monasterii de consilio baronum meorum locare decrevi, in quo mercature vel mercimonia, sal, panni, carnes, cervisiva, panes et omnis mercatura vel omnia venalia vendentur et ementur ab omnibus ad forum inibi venientibus. Locavi ergo et disposui forum aut opidum Trebnicense per istum modum, quod incipiendo palum incussi in riwlum in opositum directum profunde vie, que Kuklinka nominatur intendens ambitum facere opidi iam dicti, et hoc primum singnum et meta mee sit circuicionis. Et sic ultra gradiens in riwlo predicto sursum usque ad fontem, ex quo oritur riwlus predictus, qui fons Cadlubka vocatur, perrexi. De fonte vero Cadlubca iterum modicum regrediens tendendo ad dextrum propter sortem bonorum Radconis, quem ocupare nolens transivi sursum relinquens sortem hereditatis Radconis ad sinistrum et ita pergens usque ad iter, quod ducit de Uangrzinowo ad capellam sancti Petri, et ibi quiescens secundum palum incussi. Deinde ulterius procedendo ad dextrum descendens circa finem fovearum profundarum usque ad terminos hereditatis Droschow, et ibi stans incussi palum tercium. Ex hoc transivi directe tenendo Limites hereditatis Droschow ad sinistrum usque ad terminos et linites hereditatis Santirzowo, et ibi stans incussi palum quartum. Post hoc perrexi directe tenendo limites hereditatis Santirzowo ad sinistram usque ad viam, que ducit de Malczowo ad capellam sancti Petri, et stando quintum palum incussi. Ab eo vero loco singnato in via eadem deambulans usque ad montana Lagoschii, in quibus ortolani resididentes circa capellam sancti Petri laborant pro humulo, et ibi quiescens sextum palum incussi. Et ita ulterius precedens contra solem tenendo montana predicta ad sinistram usque ad limitem, in qua crux Boguchwali bone memorie stat erecta, et sie de cruce iam ad dextrum paululum descendi iterum ad viam, que ducit de Malczowo ad capellam sancti Petri, et in eadem via modicum pergens usque ad vineam Bogdani et Bogumil fratrum et ibi stans septimum palum incussi. A quo singno descendi ad dexteram circa fossatum vinee iam dicte et circuivi vineam, ut non molestarem fratres prescriptos transiens iterum ad viam iam sepius descriptam, per quam viam directe declinavi usque in eum locum, ubi fossata dicti opidi fodere decrevi, et ibi octavm palum incussi. Et ita ab eodem signo penes locum fossati faciendi orbiculariter transiens et non citra usque ad riwlum prius nominatum, in quem palum primum facti per me ambitus incussi. Et circuicionem hanc per singula singna circumquaque fossato non magno mandavi circumfodi et linitari, ut quidquid in ambitu illo utilitatis est vel in posterum deo auxiliante acreverit, claustro in eternum permanebit. Duo mansi capelle, prout ab antiquo sancti Petri spectabunt, unus mansus liber et alter censualis ad advocaciam pertineant. Tres vero mansi pro areis et loco opidi et pascuis cives obtinebunt. Quidquid autem citra dictos septem mansos de agris per mensuram in ambitu iam dicto per procuratores monasterii inventum fuerit, hoc ad usum monasterii, prout melius fieri potuerit, convertatur. Omnes exacciones, collectas, powoz, przewod, narzaz et omnia pertinencia ad angarias eidem monasterio liberaliter assignamus nomine veri et perpetui testamenti nichil penitus iuris neque dominii ibidem ad ducatum reservando. Collacionem et ius patronatus capelle sancti Petri abbatissa obtinebit. Volo igitur, ut omnis pensio mercature usque ad minutissimum, quod est gruellum et cepe, quod targowe dicitur, pertineat ad monasterium Tribnicense. Decerno et ordino, ut sal in dicto opido a nemine vendatur, nisi a procuratoribus ecclesie sancti Bartholomei. Quicumque sal aduxerit ibidem, de unoquoque curru unum quarale salis ad monasterium presentabit. Similiter et pannos quicumque ad fora annualia ibidem aduxerit, de quolibet panno dabit dimidium scotum. Tabernatores de qualibet plaustrata cervisie duos scotos argenti solvere tenebuntur. Omnia macella carnium et scampna panum et sutorum, sartorum, fabrorum et omnium operariorum utilitates cum collecta podworowe dicta racione decime ab areis exigende ad monasterium pertinebunt. Nunccium eciam coldram dictum cum una czeczina libera de Cobelicz addidi monasterio, qui in die fori edicta monasterii proclamare et homines ad presenciam iudicii trahere vel ewocare in perpetuum teneatur, et tergowe custodiat diligenter et recipiet et congreget omnes utilitates in prescripto foro eas monasterio fideliter presentando. Statuo etenim, utomnia iura iudicandi tam supremarum causarum quam infimarum super effusione sangwinis, super furtu et homicidiis nichil eorum excipiens, que pertinent ad iudicium, quemadmodum ad meum ducatum spectabant, ad procuratores ecclesie sancti Bartholomei apostoli iudicanda pertinebunt nemine inpediente. Iniungo igitur universis Cristi fidelibus et firmiter interdico, ne quispiam studio malingnitatis huic nostre donacioni temere derogare moliatur. Qui secus fecerit, indignacionem dei omnipotentis et Marie matris eius virginis illibate etomnium sanctorum et patronorum loci noverit incursurum et maiestatem sancte trinitatis et individue unitatis in die novissimi iudicii non intuiatur, sed cum Dathan et Abiron perpetue dampnacioni includatur in eternum. In huius facti et geste rei memoriam hanc paginam scribi mandavi sigilli mei munimine roboratam. Actum Trebnicz intrando maium primo die, sub presencia testium fidelium subscriptorum, quorum nomina hec sunt: Sobeslaus comes de Crosten, Stephanus castellanus de Glogow, Boguslaus Vratislauie castellanus, Radslaus de Boleslauicz castellanus, Iaworius iudex meus, Grzimislaus Conradi filius, Stephanus castellanus de Nympcz, Gallus thezaurarius meus, Przibowyus frater eius et alii quam plures probi viri et honesti. Datum per Laurencium canonicum ecclesie Wratisslauiensis, ab incarnacione domini anno M C°C° vicesimo quarto. Siegel verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |