- 358 - Herzog Heinrich I. schenkt dem Kloster Trebnitz unter Verzicht auf sämtliche herzoglichen Lasten und Abgaben zugunsten des Siechenamtes die Dörfer Deutmannsdorf und Hartliebsdorf mit allen Nutzungs- und Herrschaftsrechten. Angebliches Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 25 (A). [I]n nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Cum ea, que ex largicione principum deo et sanctis eius offeruntur, necessario sibi indigent remedio scripturarum subveniri et testium amminiculo, ut sint gestarum rerum stabile et perpetuum firmamentum, ego Henricus dei et beati Iohannis patrisque mei Boleslai dei gracia Slezie dux in remissionem peccatorum meorum et pro salutaribus incrementis animarum patris et matris et omnium progenitorum meorum omniumque Cristi fidelium ad honorem dei sancteque Marie virginis et beati Bartholomei apostoli meas duas villas Twczmansdorf et Hartlipsdorf nominatas sie in wlgari in castellatura Lewinbergensi situatas cum baronibus meis, prout michi divina indidit clemencia, uno ambitu circuivi et quicquid mei dominii et iuris fuit et est in villis eisdem nichil excipiens, quod prius ad ducatum spectabat tam in spiritalibus quam in temporalibus cum Omnibus libertatibus et inmunitatibus, agris, silwis, pratis, montanis, lapidum censibus et universis serviciis mona-sterio Trebnicensi, quod per me est fundatum, donavi, dedi et plenarie contuli nomine perpe-tui testamenti monialibus inibi deo famulantibus et fratribus eis servientibus ad perpetuos usus eorum valitura. Statuo etenim, ut singuli proventus cedant de iam dictis villis et pertineant ad infirmitorium pro consolacione et refeccione infirmarum virginum monialium in Trebnicia depressarum variis periculis infirmitatum. Wolo igitur, ut incole villarum Twczmansdorf et Hartlipsdorf non respondeant coram castellano nec debeant citari neque teneantur ad castrorum edificacionem. Ab omni expedicione sint inmunes. Nullus iudex nec castellanus iudicium habere debet in villis memoratis, nisi procuratores ecclesie sancti Bartholomei de Trebnicia. Decerno et universis meis successoribus iniungo in eternum firmiter observari, ut scolteti dictarum villarum duarum scoltecias et heredithates suas a monasterio Trebniczia suscipiant et abbatissa prefati cenobii collacionem earumdem cum serviciis et collacionibus ecclesiarum et ius patronatus super illis ecclesiis perpetuis temporibus obtinebit. Ab omni exaccione, peticione, collecta sive auxilio a duce exempti permanebunt, exempti eciam a singulis angariis ita, quod powoz, narzaz, przewod, lessne et omnia, que ad angarias pertinent, debent cessare inperpetuum in eisdem villis. Hospitaciones vel staciones principum aut quorumcumque ab eisdem villis removeo, depono penitus et omnino, sed pro sustencione, refeccione, consolacione infirmarum sive infirmorum ad infirmitorium Trebnicense integra et illibata conserventur. Rogo igitur et firmiter interdico universis Cristi fidelibus, ne quis unquam huic mee donacioni ausu temerario presumat contraire. Qui secus fecerit, exoro deum omnipotentem creatorem celi et terre, ut quecumque persona sit ille vel illa, patronis suffragantibus loci memorati sempiterne indignacionis furorem super se noverit incitasse et in die novissimo cum iustis non resurgant, sed cum Iuda mercatore pessimo et inpiis maledictis porcionem accipiant et dampnacioni perpetue eternaliter confusi subiciantur. In testimonium sempiternum omnium premissorum presentem cartham scribi mandavi sigilli mei munimine roboratam. Actum in Levinberg sexto Kalend. augusti, anno ab incarnacione domini millesimo CC° vincesimo tercio, sub testimonio domini Laurecii episcopi Wratislauiensis, domini Laurencii Lubucensis episcopi, domini Conradi Pratenorum episcopi, Henrici de Legnicz, Crizani notariis meis, Nezlini, Nenkeri capellanis meis, Ieroslai de Riczczen, Przedslaui de Glogou, Stephani de Buthom, Przibisai de Sandovel, Conradi de Crosten castellanis meis, Boguslai iudicis, Iacobi vexilliferi, Michaelis agaze. Datum per Laurencium canonicum Wratislauiensem notarium curie nostre. Siegel Herzog Heinrichs I., Typar B, echter Abdruck an Zwirnsfäden mißbräuchlich befestigt; vgl. Nehmiz, Besiegelung S. 68 f. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |