- 337 - Herzog Heinrich I. schenkt dem Kloster Trebnitz unter Verzicht auf sämtliche herzoglichen Lasten und Abgaben zugunsten des Bekleidungsamtes das Dorf Bautke im Steinauer Distrikt mit allen Nutzungs- und Herrschaftsrechten. Angebliches Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 8 (A). In nomine sancte trinitatis et individue unitatis amen. Cum longinquitate temporis gestorum series obscuratur, nisi vivacibus litteria perhennetur, igitur H(ein)nr(icus) dei gracia et beati Ioharmis patrisque mei Boleslai ducis gracia Slezie dux in remissionem peccatorum meorum et pro salute animarum patris et matria et omnium parentum meorum omniumque Christianorum ad honorem dei sancteque Marie semper Virginia et beati Bartholomei apostoli villam meam Budkow dictam sitam in destrictu Stinauiensi ad ducatum pertinens tam in spiritualibus quam in temporalibus cum omni libertate et utilitatibus universis ad ipsam spectantibus, secundum quod in metis eiusdem ville Budkow sunt circumferencialiter limitata, videlicet agris cultis et incultis, pratis, pascuis, silvis, rubetis silvarumque utilitatibus, miricis, pinetis, cum apibus et melleficiis, cum feris et ferarum venacionibus, cum aquis et aquarum decursibus, molendinis, piscinis et piscibus, cum castoribus et piscatoribus liberis, qui in Odra libere piscari valeant, iuxta terminos graniciarum et quiete cum censibus, iurisdiccionibus et universis serviciis monasterio Trebnicensi, quod ego ipse fundavi, plenarie dotavi et contuli monialibus inibi deo famulantibus Cysterciensis ordims et fratribus eis servientibus usibus eorum in perpetuum profutura. Decerno, ut singuli proventus ville iam dicte cedant in vestitum dominarum seu monialium in Trebnicia. Volo eciam, ut scoltetus cum villanis predicte ville coram castellano citati non respondeant nec ad edificacionem castrorum debeant adivare et ab omni expedicione sint inmunes. Nullus iudex iudicium habere debet nisi procuratores beati Bartholomei in Trebnicia. Scoltetus vero mandatis abbatisse tenebitur obedire. Statuo etenim et ab universis meis progenitoribus volo observari eternaliter, ut scoltetus ville nominate suam scolteciam suscipiat a monasterio Trebnicensi. Incole vero ab omni exaccione, peticione, collecta sive auxilio ad duce pennanebunt exempti, ita quod powoz, przewoz, narzez, lesne et omnia, que ad angarias pertinent, in eadem villa debent cessare in perpetuum, sed pro sustentacione earundem monialium et fratrum ipsis serviencium integra conservantur. Bogo igitur universos Christi fideles et firmiter interdico, ne quis unquam huic nostre tarn solempni donacioni temere audiat contraire. Qui secus fecerit, precor deum omnipotentem et memorati loci patronos, ut quecumque persona sit ille vel illa, plaga terribili et insanabili a planta pedis usque ad verticem fereatur. Includo insuper, quod nemo de bonis prenarratis quidquam auferat per vim vel quolibet ex casu, quia ablacio, quamdiu tenuerit, nisi restituerit, nullum vigorem habebit possidendam. In testimonium eternum omnium premissorum presens cartam scribi mandavi sigilli mei munimine roboratam. Actum in Stinauia quinto idus iulii, anno ab incarnacione domini M°C°C°VII°. Testes hii sunt: Gebherdus castellanus Glogouie, Nenkerus castellanus Buthomiensis, Petrus castellanus de Bardo, Stephanus castellanus de Legnicz, Stephanus castellanus Saganensis et alii quam plures fidei digni vocati in testimonium premissorum. Datum per Laurencium canonicum Wratislauiensem notarium curie mee, qui a me presencia habuit in conmissa. Gefälschtes Siegel Herzog Heinrichs I. an Seidenfäden, vgl. Appelt, Urkundenfälschungen S. 14. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |