- 374 - Herzog Boleslaus II. erteilt mit Zustimmung seines Bruders Konrad dem Abt (Heinrich) von Leubus die Erlaubnis, den Markt Leubus zu deutschem Recht auszusetzen, wie es die Bürger von Neumarkt genießen. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 80 b (A). IN NOMINE DOMINI AMEN. Noverint universi presentes et posteri presens scriptum inspecturi, quod nos Bolezlaus dei gratia dux Slesie et Polonie de consensu fratris nostri electi Pathauiensis perspectis meritis et fidelibus obsequiis reverendi in Christo patris nostri abbatis de Lubens crebro ab ipso et a conventu perceptis ipsi consilio baronum nostrorum decrevimus concedendum, quod in villa sua forensi Lubens vocata eodem iure Teuthonico et pari libertate, qua cives de Nouo Foro gaudent, liberrime pociantur videlicet iuditiis, mercaturis et universis eis, quibus fulcitur ius Tevthonicum et libertas. Ut autem hoc factum ratum semper et inconwlsum permaneat in futurum, presentem litteram super hoc conscribi fecimus et sigilli nostri et supradicti fratris nostri appensione insigniri. Actum in Aureo Monte, anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, XVIIo kalendas iulii, hiis presentibus: Domino Magno preposito de Lubus et fratre ipsius Sifrido comite de Anhalt, comite Alberto de Rabynswalde, Gunthero de Bybirstein et fratre ipsius Rudolfo, Cunrado de Strele, Volrado de Indagine, Vitigone de Camenz, Richardo de Damis, Gerharde de Lapide, Ottone filio Cunradi de Crozna, Valentine notario, Cunrado scriptore, Heinrico de Guzc, Hartmanno de Valkenberhc, Friderico Modek, Petro subpincerna, Ykone filio Myronis, Theoderico de Muscov, Ottone filio Guntheri de Bybirstein et aliis quam pluribus tarn clericis quam laicis. Zwei Siegel an Seidenfäden: 1. Herzog Boleslaus II., Typar B, siehe Nr. 275; 2. Herzog Konrad, Typar A, siehe Nr. 371. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |