- 371 - Herzog Boleslaus II. verkauft gemeinsam mit seinem Bruder Konrad dem Kloster Leubus die Dörfer Seichau und Gleinau mit der Erlaubnis, sie zu deutschem Recht auszusetzen. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 80 a (A). IN NOMINE DOMINI AMEN. Nos Bolezlaus dei gratia dux Zlesie et Polonie notum facimus universis tam presentibus quam futuris, quod una cum fratre nostro Cunrado electo Patoviense de consilio baronum nostrorum villas, que proprio nomine Sychove et Glynan nuncupantur, cum omnibus pertinentiis videlicet agris, pratis, silvis, aquis et usu aquarum tam in castoribus quam in molendinis et aliis omnibus, que pertinent ad usum aquarum, secundum quod sunt plene suis in terminis, domino abbati Heinrico et conventui de Lubens nomine ecclesie ipsorum vendidimus et tradidimus pro ducentis et quinquaginta marcis argenti in pondere Polonico, quarum solutionem nos confitemur plenarie recepisse, dantes eis facultatem easdem villas iure Thevtonico locandi et perpetuo possidendi. Ut autem hoc factum ratum semper et inconwisum pennaneat in futurum, presentem litteram super hoc conscribi fecimus et sigilli nostri et supradicti fratris nostri appensione insigniri. Actum in Aureo Monte, anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono, kalendas iunii, sub testimonio proborum virorum et honestorum, quorum nomina sunt hec: dominus Magnus prepositus de Lubus et frater ipsius comes Sifridus de Anhalt, comes Albertus de Rabynswalde, Guntherus de Bybirstein et frater eius Rudolfus, Volradus de Indagine, Cunradus de Strele, Vitigo de Camenz, Richardus de Damis, Gerhardus de Lapide, Otto filius Cunradi de Crozna, Valentinus notarius ducis, Cunradus scriptor, Heinricus de Guzic, Hartmannus de Valkenberch, Fridericus Modek, Petrus subpincerna, Yko filius Myronis, Theodericus de Muschov et alii quam plures tam clerici quam laici. Zwei Siegel an Seidenfäden: L Herzog Boleslaus II., Typar B, siehe Nr. 275; 2. Herzog Konrad, Typar A, stehender Geistlicher, ein Buch vor der Brust haltend: + CONRADVS DEI GRA RECTOR ECCLE PATAVIENSIS (Schultz S. 8 und Tafel 2 Nr. 13; vgl. Grünhagen SR 698; Historia Śląska 3, Tafel 117 Abb 83). Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |