- 298 - Herzog Boleslaus II. bestätigt den Klöstern Leubus und Trebnitz die von seinen Vorfahren gemachten Schenkungen im Lande Lebus. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 61 (A). IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI AMEN. Quoniam habundabit iniquitas et multorum caritas refrigescet, ne nostrorum fiant irrita facta progenitorum, quam plurium notide volumus eadem commendare, ut vel sic maliciis hominum valeamus obviare. Noverit siquidem universitas fidelium tam presentium quam futurorum, quod bone memorie duces Zlesie et Polonie avus et pater noster, quorum uterque Heinricus nomine vocabatur, piam circa domos religiosas sollicitudinem gerentes ipsis in temporalibus sibi a deo collatis eternorum intuitu providerunt, ut dum ipsis carnalia partirentur in terris, ipsorum laboribus adiuti spiritalium participes efficerentur in celis. Inter quas, cum domos Lubense scilicet monasterium et Trebnicense Cysterciensis ordinis Vratizlauiensis diocesis speciali prerogativa dilectionis ratione meritorum redderent insignes, sicut affectibus ita et redditibus noluerunt deesse, quin ipsas efficerent locupletes. Et quia constat, quod predicti nostri progenitores ante nos nostra dederunt, nos Bolezlaus dei gratia ipsorum filius et successor heresque legitimus dux Zlesie et Polonie ipsorum donationes seu libertates, sicut in scriptis inde confectis plenius continetur, ratas habentes confirmamus significantes nichilominus prefatos duces cenobiis predictis in territorio de Lubus quadringentos mansos cum lacubus infra sitis cum omni utilitate contulisse volentes, ut opidum, quod nunc Monichberch appellatur, forum haberet et ius Teutonicum centumque mansos pro agricultura et pro pascuis decem et locatoribus inantea Heinrico scilicet et Danieli duodecim mansi per manum abbatis Guntheri iure darentur feodali. Verum quia predicta bona in finibus Polonie sunt constituta, ut ab hostium incursibus magis forent secura, placuit prudentie et sollicitudini ducum, quatenus predicti claustrales duas fundarent grangias adicientes cuilibet quindecim mansos, set postea ad instanciam domini Guntheri abbatis pater noster addidit sue grangie quindecim iterato et de pratis ad sex mansos circa fluvium, qui Stoborov nuncupatur. Insuper quelibet villarum constructarum debet habere quinquaginta mansos a cultoribus iure Teutonico possidendos. Nunc autem quoniam nostrorum progenitorum donatio nostra tenetur esse confirmatio, hec et omnia alia, que iustis modis possidetis, prout in privilegiis ducum vel aliorum nobilium continetur, vobis et per vos vestris monasteriis scripto presenti confirmamus. Dat. anno gratie M°CC°XL°V°. Siegel Herzog Boleslaus II., Typar A, an gelben Seidenfäden, siehe Nr. 229. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |