- 262 - Erzbischof Wilbrand von Magdeburg nimmt das Kloster Trebnitz und dessen Besitzungen in seinem Herrschaftsbereich, namentlich im Lande Lebus, in seinen Schutz. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 59 (A). Wilbrandus dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus universis nobilibus, fidelibus et ministerialibus Magdeburgensis ecclesie presentes litteras inspecturis salutem et omne bonum. Cum ecclesiastica defensione merito gaudere debeant et tutela ea, que ad usus pauperum sunt specialiter deputata, notum esse volumus Christi et ecclesie nostre fidelibus universis, quod nos in eius favorem, qui vere religionis propagator validissimus est et auctor, ecclesiam religiosam et locum venerabilem in Trebenitz scilicet, in quo cottidiano obsequio famulantur altissimo servi eius, cum personis, rebus mobilibus et immobilibus, villis Trebeniz, Iansuelde, Bocholt, Goleistorp, grangiis, aquis, pascuis atque pratis, que in nostro dominio nunc iure possident aut sunt auctore domino in posterum possessuri, ea precipue que in terra Lubus nomine et auctoritate Magdeburgensis ecclesie iam ceperunt, in defensionem et protectionem nostram recipimus et nostra omnimodis protectione gaudere volumus atque pace. Volentes igitur, ut dicta ecclesia contra eos, qui suis nituntur possessionibus adversari, huius nostre tutele se remedio tueatur, nostris specialiter fidelibus, qui Magdeburgensis ecclesie fidelitatis sunt et obsequü debitores, demum Christi fidelibus universis in remissionem iniungimus peccatorum, ut sepedictam ecclesiam in iuribus et possessionibus non offendant, immo ipsam dei et nostre dilectionis intuitu protegant et defendant. Ad evidentiam igitur protectionis nostre presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Dat. anno gratie M°CC°XLIIII°, Nienburch, pridie kal. mai, pontificatus nostri anno nono. Siegel des Erzbischofs Wilbrand von Magdeburg. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |