- 172 - Herzog Heinrich II. bestätigt, daß die Erben von Boboliz ihr Erbgut dem Kloster Heinrichau um 19 Mark Silber verkauft haben. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 84 Nr. 2 (A); Kop. Breslau DA Liber fundationis claustri sanctae Mariae virginis in Heinrichow (13. Jh.), fol. 9'-10 (B). In nomine sancte et individue trinitatis amen. Acta presentis temporis deperire solent, nisi firmentur et debito litterarum munimento et memorabili virorum proborum testamento. Inde est, quod nos Heinricus dei gratia dux Zlesie, Cracouie et Polonie talia volentes precavere notum facimus universis presentibus et futuris, quod de nostra bona voluntate heredes quatuor de Boboliz religiosis viris Cysterciensis ordinis, abbati videlicet domino Bodoni et suo conventui de Heinricho(w), suam cum suo pleno circuitu vendiderunt hereditatem recipientes ab eis pro ipsa decem et novem marcas argenti in pondere Polonicali. De quibus marcis predicti viri dederunt uni eorum, qui nomine Pribizlaus nuncupatur, septem marcas sua pro parte, reliquis vero tribus, videlicet Boguhualo, Vogizlauo et Gostachoni, duodecim sub forma tali, ut nunquam ab aliquo eorum sive suis a posteris predicta hereditas de cetera redimatur. Ut autem hoc factum firmum et inviolabile perseveret, presentem paginam inde conscribi et sigilli nostri appensione iussimus insigniri. Actum anno M°CC°XXX°IX°, istis presentibus, videlicet Bolezlao domicello, comite Stephano castellano de Nemz, filio eius magistro Iohanne, comite Alberto de Karcin, Sygrod et aliorum multorum virorum proborum. Siegel Herzog Heinrichs II. an gelben und roten Seidenfäden, siehe Nr. 5. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |