- 176 - Papst Honorius III. befiehlt dem Erzbischof von Gnesen und dessen Suffraganen, für die Einhaltung des wörtlich inserierten Vertrages zwischen den Herzogen Wladislaw (Laskonogi) von Polen und Heinrich I. von Schlesien (Nr. 173) Sorge zu tragen. Reg. Vat. 9, fol. 251 Nr. 1060 (R). Archiepiscopo Gneznensi et universis episcopis per Poloniam constitutis. Dilecti filii nobiles viri W(ladislaus) dux Polonie ac H(enricus) dux Zelezie per suas nobis litteras supplicarunt, ut quod factum est ad fedus dilectionis inter eos perpetuo conservandum eodem duce Zelezie cedente in signum perfeete amioitie äc mutue caritatia quoddam castrum, quod Lubus dicitur, prefato duci Polonie quoad vixerit possidendum, ita quod post eius obitum ad ipsum vel heredes suos omni occasione ac dilatione remotis directo redeat cum suis pertinentiis idem castrum, per vos faceremus per excommunicationis sententiam firmiter observari. Cum igitur eius vicem licet immeriti geramus in terris, qui pacem omnibus nuntiavit et eam mundo reliquit, supplicationibus annuentes ipsorum universitati vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus quod super hoc provida est deliberatione statutum, observari sub apostolica obedientia per eandem sententiam faciatis. Et ad maiorem huius rei cautelam tenorem litterarum prefati ducia Polonie, in quibus, quod statutum est inter ipsos, plenius continetur, presentibua duximua inserendum, qui est talis: Venerabili patri etc. ut supra usque in finem (Nr. 174 und Nr. 173). Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |