- 175 -
1218 Mai 9, Rom.
Papst Honorius III. bestätigt in einem an Herzog Heinrich I. von Schlesien gerichteten Schreiben den inserierten Wortlaut des von diesem mit Herzog Wladislaw (Laskonogi) von Polen abgeschlossenen Vertrages (Nr. 173).
Reg. Vat. 9 fol. 250'-251 Nr. 1059 (R).
Theiner, Mon. Pol. Vat. l, Nr. 12 = CD Maioris Poloniae l, Nr. 98; Mal. 2, Nr. 206. - Reg.
ep. Vrat. S. 18; Potthast 5781; SR 204; Pressutti, Reg. Honorii III Nr. 1300.
Vgl. die Vorbemerkung zu Nr. 173.
H(enrico) duci Zelezie.
Tam per tuas quam venerabilium fratrum nostrorum . . Poznaniensis, . . Wratislauiensis et . . Lubicensis episcoporum nec non nobilis viri W(ladislai) patrui tui ducis Polonie litteras nobis fuit humiliter supplicatum, ut quod factum est mediantibus eisdem episcopis ad fedus dilectionis inter te ac predictum ducem perpetuo conservandum te cedente in signum perfecte amicitie ac mutue caritatis quoddam castrum, quod Lubus dicitur, duci prefato quoad vixerit possidendum, ita quod post obitum ducis eiusdem ad te vel heredes tuos omni occasione ac dilatione remotis directo redeat cum suis pertinentiis idem castrum, apostolico dignaremur munimine roborare. Cum igitur nos eius vicem licet immeriti geramus in terris, qui pacem hominibus nuntiavit et eam mundo reliquit, tuis et prelibati ducis nec non predictorum episcoporum supplicationibus grato concurrentes assensu, quod super hoc provida est deliberatione statutum, auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Ad maiorem autem rei huius cautelam tenorem litterarum prefati ducis Polonie, in quibus, quod statutum est inter te ac ipsum, plenius continetur, presentibus duximus inserendum, qui est talis:
Folgt Nr. 174 und Nr. 173.
Nulli ergo etc. nostre confirmationis infringere vel ei etc. usque contraire. Si quis autem etc. Dat. Rome apud Sanctum Petrum VII id. maii, (pontificatus nostri) anno secundo.
Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster
|