- 358 - Herzog Przemysł von Großpolen befreit die Bewohner der Trebnitzer Besitzung Zarnovo von allen Dienstleistungen und gewähn ihnen freien Durchzug durch sein Herrschaftsgebiet. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 65 (A). Premizl dei gratia dux Polonie omnibus in Zarnovo manentibus salutem et gratiam suam. Quoniam ut verum fateamur: Quorum in humero est gravis sarcina, relevari cupiunt iuvamine fortiori, nos dei gratia Premizl dux Polonie per nostram benivolentiam necnon rogatu dilectarum nobis in Christo dominarum venerabilis domine Gertrvdis dei gratia abbatisse de Trebniz et neptis ipsius domine Agnetis, set et totius conventus loci eiusdem vos de cetera ab omni servicio, quod a vobis actenus exigebatur, reddimus absolutes per terram nostre dominationis liberum vobis concedentes transitum, precavere tamen vos volentes, ne in ipso transitu alicui aliquam iniuriam per aliquod spolium inferatis. Gratie enim nostre ammodo vobis prestare proponimus suffragia, ne violentorum quorumlibet manus vestram quietem audeant perturbare. Et ut hec promissio firma et stabilis perseveret, presentem paeinam sigilli nostri munimine iussimus roborari. (Zeugen nicht schlesisch.) Dat. anno gratie M°CC°XL°VIII°. Siegel Herzog Przemysłs von Großpolen, vgl. CD maioris Poloniae 4, S. 339 Nr. 13. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |