- 341 - Herzog Przemysł von Großpolen bestätigt dem Kloster Trebnitz die von seinem Vater Wladislaw (Odonicz) geschenkten Besitzungen und gestattet ihm, die Güter um Mühlbock nach den Privilegien seines Vaters auszusetzen. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 64 (A). In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Noverint universi tam presentes quam futuri, quod nos Premizl dei gratia dux Polonie ob amorem dei et domini nostri Ihesu Christi et beate Marie gloriose matris eius et eciam ob devotionem dominarum conventus de Trebnicia privilegia, iura, possessiones eidem domui per bone memorie Wladizlauum condam ducem Polonie patrem nostrum concessa confirmamus dantes eis liberam potestatem locandi villas suas circa Holobohc sitas et utilitates percipiendi de ipsis, secundum quod in privilegiis per prefatum patrem nostrum concessis super hoc plenius continetur, ita tamen quod de omnibus iudiciis manifestis videlicet wlneribus et furtis necnon et condemnationibus nos duos denarios percipiemus et conventus dicte domus tercium. Quicumque ergo contra hunc tenorem nostre confirmationis venerit, indignationem dei omnipotentis et nostram se noverit incursurum. Actum et confirmatum in Gnezen, pro hoc aput nos intercedentibus nostra dilectissima matre seniori ducissa Polonie et venerabili patre nostro domino Bogufalo episcopo Posnaniensi et religiosis viris Henrico priore Trebniciensi et Conrado kamerario, sub testimonio baronum nostrorum: Dirsicragio palatino Gneznensi, Bogumilo palatino Poznaniensi, Domarado iudice curie nostre, Pretpelcone castellano Gneznensi et Henrico procuratore, anno domini M°CC°XL°VIII°, pridie kalendas mai. Ut igitur hec nostra confirmatio presentibus et futuris temporibus inviolabilis perseveret, presens scriplum sigilli nostri munimine dignum duximus roborandum. Siegel Herzog Przemysłs von Großpolen (CD maioris Poloniae 4, S. 339 Nr. 14). Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |