- 307 - Der päpstliche Legat Opizo, Abt von Mezzano, bestätigt den Vergleich im Streit zwischen dem Breslauer Sandstift und Polonus, Pfarrer von Rauske, um die Zehnten dreier Dörfer. Zwei Originale Breslau DA Chronologische Urkunden 1246 a (A) und 1246 b (A1). Frater Opizo miseracione divina abbas de Mezano in Polonia, Pruscia et circumadiacentibus partibus domini pape vices gerens dilectis in Christo abbati et conventui ecclesie sancte Marie Wratislauiensis ordinis sancti Augustini salutem in domino. Cum inter vos ex parte una et Polonum capellanum ecclesie de Ruske Wratislauiensis diocesis ex altera super decima villarum videlicet Dupnicza, Drobnisouo, Costrcza coram nobis questio verteretur, tandem idem P(olonus) coram nobis sponte confessus est, quod predicte decime villarum earundem ad ecclesiam vestram pleno iure spectabant cum suis limitibus, unde vos pro bono pacis decimam unius ville scilicet Costrcza, ut perpetuo ecclesie de Ruske cederet, prefato capellano concessistis. Quare a nobis humiliter postulastis, ut huiusmodi conposicionem seu concordiam faceremus auctoritate nostra robur firmitatis habere. Nos igitur conposicionem ipsam seu concordiam, sicut provide ac sine pravitate facta est et ab utraque parte sponte recepta, auctoritate, qua fungimur, confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Dat. Wratislauie, II kal. augusti, pontificatus domini Innocentii pape IIII anno quarto. In presencia honestorum virorum acta sunt hec, quorum sunt nomina subnotata: domini Galiciani, domini Iacobi capellani domini legati, fratris Benedicti et fratris Iohannis Predicatorum, Iohannis cruciferi, magistri Milonis et magistri Roberti, Iohannis notarii domini legati et aliorum quam plurimorum. Siegel an beiden Originalen verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |