|
- 245 - Herzog Boleslaus II. überträgt dem Ianussius, Sohn des Bogumil, das Gut Bela zur Aussetzung zu einem beliebigen Recht. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 18 (Rep. Heliae, Anfg. 16. Jh.), pag. 202 (B). SR 600. In nomine domini amen. Nos Boleslaus dei gracia dux Slesie et Polonie omnibus presens scriptum inspecturis rei subscripte veritatem adhibere, quod, pro dolor, ad malum humane nititur condicionis fragilitas, necesse est, ut inconcussa permaneant, que solent inferre dispendium temerata. Inde est, quod universitati vestre notum esse volumus, quod Ianussio filio Bogumili villam, que wlgariter Bela vocatur, cum omnibus pertinenciis suis sibi heredibusque suis iure contulimus hereditario possidendam addiicientes eidem libertatem, quocunque iure locare voluerit villam eandem. Ne igitur hec nostra rite per nos peracta collacio alicuius frivolo incursu valeat irritari, presentem cedulam sigilli nostri robore duximus muniendam. Actum in Legnicz, anno domini M°CCXLIII°, quarto die post festum beati Iohannis Baptiste, presentibus: comite Radzlao castellano de Wratislauia, Boguszlao castellano de Nempczii, Predzlao, Budiuoyo, Hanusio filiis Iaroslai, Gewardo filio Peregrini, Conrado subpincerna, Vlrico serviente et aliis quam pluribus. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |