|
- 168 - Herzog Heinrich II. urkundet, daß in seiner Gegenwart Graf Sudo dem Kloster Mogiła das Dorf Wrocieryz (Bez. Krakau) geschenkt hat. Or. Kloster Mogiła (A). IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS AMEN. Nos H(einricus) dei gratia dux Zlesie, Cracouie et Polonie omnibus tam presentibus quam posteris presentem paginam intuentibus rei subscripte veritatem adhibere, cum proh dolor humana fragilitas prona sit ad malum, necesse est, ut inconcussa permaneant, que solent inferre dispendium temerata. Inde est, quod universitati vestre notum facimus, quod comes Sudo filius Dobeslay constitutus in presentia nostra contulit pro remedio anime patruelis sui Dobezlay et sue villam Vrocisir, que Sudouic nominatur, cum omnibus attinentiis suis claustro in Claratumba, ut ipsa feliciter perfrui gaudeat in eternum in omni iure, quod Dobezlaus pater suus et alii predecessores sui habuerunt, possidendam. Huius rei testes sunt: dominus H(einricus) episcopus Lubucensis, dominus Razlaus castellanus Wratslauiensis . . . (nichtschlesische Zeugen) Woytegus filius castellani de Wratslauia, Gebehardus filius Peregrini et alii quam plures litterati et illiterati, in quorum presentia facta fuit hec collatio. Unde ne presens donatio queat ab aliquorum frivolis incursibus irritari, sigilli nostri necnon episcopi Lubusensis atque predicti Sudonis duximus munimine roborandam. Datum anno M°CC°XXXIX°, in vigilia sancte Katherine, in villa, que Psepole nuncupatur. Bruchstück des Siegels des Grafen Sudo, vgl. Dipl. man. Clarae Tumbae S. 13; zwei weitere Siegel verloren. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |