- 160 - Herzog Wladislaw Odonicz von Großpolen erneuen die Schenkung der 3000 Hufen im Gebiet von Filehne an das Kloster Leubus und verleiht den Siedlern deutsches Recht. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 70 (A). IN nomine domini nostri Ihesu Christi amen. Quoniam omnia, que temporaliter aguntur, per decursionem temporis annullantur preter ea, que litterarum apicibus communita sequadum memorie relinquuntur, inde est, quod nos Wlodizlaus ducis quondam Odonis felicis memorie filius miseratione divina dux Polonorum notum facimus presentibus et futuris, quod pro remedio anime nostre contulimus beate virgini in Lubens Cysterciensis ordinis de dyocesi Wratizlauiensi tria milia mansorum talium, qualium sunt circa Aureum Montem in terra fratris nostri illustris ducis Henrici, in tenitorio Wellensi circa Lubzesko et Bytin cum omni iure et omnibus utilitatibus, videlicet pratis, agris, pascuis, venationibus, lacubus, castoribus, piscationibus; volentes, ut tres civitates locent in iam dicto deserto preter villas, quas domino largiente poterunt collocare. Et quia dispendium in temporalibus pati pro Christo non reputamus, eius amore, qui umbra manus sue nos protexit et protegit, in remissionem peccatorum nostrorum conferimus habitatoribus civitatum illarum et villarum ius Teutonicale ab omni eos iure Polonico exhimendo, ita ut nullis omnino angariis seu Polonicis consuetudinibus aggraventur, sicuti est powoz, prewod, podwoda et alie multe Polonice servitutes, quia donum deo collatum non expedit legibus principum subiacere. Habundantiori etiam cautela ipsis habitatoribus providentes volomus, ut a collectis et petitionibus, que in quibusdam tenis fiunt, sint a nobis et a nostris posteris absoluti. De expedidonibus autem, que fiunt extra terram, ut habitatores eiusdem deserti communiter sint omnes liberi, constituimus. In defenssione vero terre hii, qui mansos in feodo receperunt, ut eo validius hostilis incursio reprimatur, propriis sumptibus adesse tenebuntur. ludiciorum nichilominus omnium, ut est de contentione, percussione et omni questione et etiam capitis truncacione vel suspensione suorum tantum hominum inibi existentium, abbati Lubensi, ut hec exsequenda advocato, cui voluerit, conferat, totalem tradimus auctoritatem. Si vero de iudicio capitis et qualibet magna questione fuerit placatio facienda, ut eo podor anime nostre memoria habeatur, eidem abbati totaliter concedimus. Si qua vero contentio inter Teutonicum et Polonum orta fuerit et coram advocato sepedicti abbatis non poterit diffiniri, ut utriusque sententia ad nullius preter nostram audientiam venire valeat, in castro tamen propinquiori, cum ad ipsum pervenerimus, volomus inviolabiliter observari. Preterea addidimus eidem supradicte domui videlicet Lubensi cum omni utilitate, que deberet nobis vel nostris successoribus provenire, monetam habere spedalem. Volomus etiam, ut lacus et aque alie, que sunt in supradicto tenitorio, in numero mensurabili videlicet trium milium mansorum supradictorum nullomodo habeantur, sed pleni per se ab eadem domo perpetuo conserventur. Ut autem hec nostra donatio firma et inviolabilis perseveret, omnem contradictionis occasionem auferentes presentem paginam conscribi fecimus et sigillo nostro communiri. Actum anno millesimo ducentesimo tricesimo nono, septimo kal. mai, sub presentia domini Pauli Poznaniensis episcopi, Balduini decani Gneznensis, Vitozlaui decani Poznaniensis, Cristini custodis Gneznensis, Petri archidiaconi Poznaniensis, Cezaeradi castellani Gneznensis, Bogusse castellani de Wellen et aliorum multorum virorum tam nobilium quam religiosorum. Reitersiegel des Herzogs Wladislaw Odonicz, Typar B, an rot-gelb-weißen Seidenfäden; vgl. Raczyński, CD maioris Poloniae, nach S. 8; CD maioris Poloniae 4, S. 338 Nr. 7; Gumowski, Siegelkunde Nr. 212. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |