- 14 - Papst Gregor IX. bestätigt dem Kloster Leubus die durch den verstorbenen Kastellan Peregrin von Schiedlo und andere Adelige geschenkten Besitzungen. Or. dep. südl. Perg. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 46 (A). GREGORIUS episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . abbati et conventui monasterii de Lubes Cisterciensis ordinis Wratislauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Solet annuere sedes apostolica piis votis et iustis supplicantium postulationibus favorem benivolum impertiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu redditus quosdam, quos de concessione bone memorie Peregrini castellani de Sidlou et quorundam aliorum nobilium vos canonice proponitis assecutos, sicut illos iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos monasterio vestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Interampne non. maii, pontificatus nostri anno sexto. Bleibulle an gelben und roten Seidenfäden. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |