- 122 - Abt Günther von Leubus und Scholasticus Bartholomäus von Lebus schließen einen Vertrag über den Zehent von Rampitz. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 91 Nr. 69b (A). In nomine domini dei eterni amen. Noverint universi, quod inter dominum Gunterum abbatem de Lubes ex una parte et Bartholomeum scolasticum Lubusensem ex altera talis contractus de decima ville Rvpici, que est sita in parrochia scolastrie Lubusensis, intervenit, quod idem scolasticus a prefato domino abbate consensu domini Henrici episcopi Lubusensis tociusque ipsius capituli de singulis mansis ville prefate cultis seu colendis nomine decime duas mensuras siliginis annuatim acceptavit. Hoc autem ideo, quia idem contrahentes non crediderunt eandem villam posse aliter ad culturam de facili revocari. Acta sunt hec in Lubus in ecclesia catedrali, anno domini M°CC°XXX°VI°, hiis presentibus et consentientibus: domino Henrico eiusdem loci episcopo, Nankero preposito, Andrea decano, Bartholomeo scolastico, canonicis autem Stresone, Radzlao, Woluerammo. Ut igitur iste idem contractus in perpetuum stabilis valeat pennanere, ideo contrahentes hanc cartam sigillis infra positis petiverunt corroborari. 5 Siegel (auf dem Lichtbild alle bis auf das erste sehr undeutlich): 1. Bischof Heinrich von Lebus, stehender Bischof mit Mitra, die Rechte zum Segen erhoben, in der Linken den Stab haltend: + S hENRICI EPISCOPI LVBVCENSIS; 2. Lebuser Domkapitel; 3. Dompropst Nanker; 4. Domdekan Andreas; 5. Scholasticus Bartholomäus. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |