- 126 - Witzlaus, Kastellan von Schiedlo, und sein Verwandter Trebezlaus schenken mit Einwilligung Herzog Heinrichs I. dem Kloster Leubus den See Willeki und ein Waldstück. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 203 (ältestes Leubuser Kopialbuch, nach 1251), fol. 25' (B). IN NOMINE DOMINI AMEN. Quia omnibus incertis nichil est incercius hora mortis, morte nichil cercius esse potest. Hinc est, quod ego Witzlaus tunc Schidolowensis castellanus et Trebezlaus cognatus meus futuris discidiis viam precludere volentes de consensu et benivolentia domini nostri H(enrici) ducis Zlesie in honore beate virginis Marie cenobio Lubensi pro remedio animarum nostrarum contulimus lacum, qui nuncupatur Willeki, cum portione nemoris quadam assignata de hereditatibus nostris et nostrorum antecessorum. Ne autem hec collatio nostra claustro predicto ab aliquo possit in posterum in irritum revocari vel inpediri, sigilli domini nostri ducis munimine roborato et nostro etiam appenso presentem hanc paginam duximus confirmandam. Acta sunt hec in Croszten, anno dominice incarnationis M°CC°XXX°VII°, in die beate Gertrudis virginis. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |