- 198 - Wrocław, 18 kwietnia 1218. Wawrzyniec, biskup wrocławski, na prośby Guntera, opata klasztoru w Lubiążu, zatwierdza w posiadaniu klasztoru dziesięciny w szeregu imiennie wyliczonych posiadłości, nadanych klasztorowi przez poprzedników wystawcy: biskupów Waltera, Żyrosława, Jarosława i Cypriana, oraz wymienia wsie przynależne do kościołów św. Jakuba, św. Jana i św. Piotra. || In nomine sancte et individue trinitatis || Laurentius miseratione divina Wrotislauiensis episcopus. Ordo karitatis exigit, ratio suadet pietatis, sed et officii nostri debitum expostulat, qua | tinus instis religiosorum peticionibus facilem ac benignum prebeamus assensum, ut tam in presenti quam in futuro apud dominum meritis ipsorum et laborum participio gaudea | mus. Hinc est quod universitati fidelium presentium et futurorum constare volumus, quod nos cum unanimi capituli nostri consensu de peticione venerabilis abbatis Gynt | heri de Lubens et conventus ipsius omnes decimas ecclesie sue et ecclesiarum sibi attinentium et subditarum, quas legitima donatione predecessorum nostrorum beate memorie Wal | theri, Zyrozlai, Yarozlai, Cypriani nostra quoque donatione diversis temporibus facta iuste obtinuerunt, potestate qua deo auctore fungimur, eidem abbati et fratribus suis legi | timisque successoribus ipsorum confirmamus. Sunt autem hec decime eidem cenobio attinentes, videlicet: decime loci, qui Lubens nuncupatur cum toto circuitu suisque limiti | bus distincto, Wylkzin cum toto circuitu, in quo continetur portio quedam, que Brezni vocatur, cuius decimationem dominus Egidius cancellarius pro decima in Vraz reclamabat, pro qua eidem | Egidio cancellario de consensu capituli nostri contulimus decimationem tercie partis ville de Gemelno, quam habebant Nycolaus et frater suus filii Witozlai; Zlup cum toto | circuitu, Gneomyr id est Uyazd cum toto circuitu, Bogdanouo cum toto circuitu, Godkouo, villa Bartholomei, que modo vocatur Sconiuelt cum toto circuitu, cuius decimatio | pertinebat ad prebendam domini Jacobi Wrotizlauiensis archydiaconi, pro qua idem archydiaconus de consensu nostro et capituli nostri acceptavit ab ecclesia Lubensi sex maidratas | in Tevtonicis de Olau in ea portione, que ibi contingit ecclesie Lubensi a primis, qui ibi soluturi sunt decimam. Quod si minus sex maldratis prefatam domum contingeret, | tenetur eadem domus prebende prefati Jacobi archydiaconi supplere ibidem de eodem modo in perpetuum. Si vero plus sex maldratis ibidem monasterium contingeret, Wrotzlauien | sis capituli esse debet cum ea portione, que cedebat monasterio predicto ad Aurum per arbitrium Conradi monachi in Sychem quondam Haluerstadensis episcopi, quam portionem | nos contulimus capitulo ecclesie nostre in opus refectionum, cum eadem portio ad mensam nostram redierat, accedente ecclesia beati Nycolai in Stepin pro commutatione iuris deci | mationis, quod vos contigebat in nemore ad Aurum in vicino de Zlup circa Teutonicos. De quo nemore per dictam commutationem usque ad quingentorum mansorum maiorum decimationem | cuiuscumque fuerit fundus de consensu capituli nostri supplevimus decimationi de ducentis mansis, quorum decimationem antea, scilicet anno domini M°CC°XVI° contuleramus sepefato | monasterio ad preces dicti Conradi et nunc decimationem ipsorum quingentorum mansorum confirmamus ita tamen, ut quinquaginta maiorum mansorum decimatio cedat ecclesiis, que infra il | lum ambitum consurgent, quod in facto commutationis expressimus, quia ibi in decimis nichii nobis retinuimus, quod in dotem ecclesiis illis assignare possemus. Preterea iam prefate | ecclesie scilicet Lubensi confirmamus decimas istarum villarum: Wolouo et alterius Wolouo, Moyancici, Grozanouo, in Devin, Velauez, villa Quatkonis cuius portio quedam | pertinebat ad magisterium Wrotizlauiense, pro qua et pro portione in Rogouo, quod continetur in ambitu Lubensi, de consensu nostro et capituli nostri acceptavit Egidius magister ab eccle | sia Lubensi eam portionem, quam ecclesia Lubensis habebat in Lassouici pro bono pacis, ne particularis perceptio induceret contentionem; villa Mazen, Jankonici et Janovici iuxta | Dunino, Kraieuo et Paruum Kraieuo, Polkouici, Helmec et Dobren, Brochleuici; decimam de Gneginiz iuxta Paruum Maluzc, villa Lesconis camerarii de Luzoboc, | Preduchno quod Gran habet, Oprouo, Zlauno iuxta Legnitz quicumque araverit, ubi modo aratura ducis est. Decimam de Zkalica in villa Helmberti, quam nos contulimus altari | sancte Katerine, sortem Vlrici Sueui de Legniz et sortem Radomili, Molovici, Sifridouici, Wroblino iuxta Vin circa Zlup, villa Stanizlai; decimas de Jarozlav cum | villis omnibus, que modo sunt et in posterum erunt inter Ozoblogam et Stradunam usque in Odram, ubi felicis recordationis dominus Jarozlaus claustrum ceperat fundare, quod contulerat | Portensibus; sed Portenses de morte ipsius turbati de communi consensu resignaverunt quicquid ibi iuris habebant filie sue in Lubens. Item villam Martini Zemeniz Wrobli | no, que inter hos terminos non continetur. Item ad sanctum Jacobum: Glynane, Scukouici, sortem Zlaucovo iuxta Cozi. Ad sanctum Johannem: Conare, Borassici vel Panka, quod idem est, | Mocidlniza, Balek, Kzer. Ad sanctum Petrum in Wrotizlauia: decimam de Pozarisch tocius illius circuitus et sortem de Zorauino, quam sortem contulit Mycora ecclesie beati Petri | et nos decimam, que pertinebat prebende domini Vincentij loco cuius dedimus decimam de villa Grobica prebende eiusdem domini Vincentij eo et capitulo collaudante. Deci | mam quoque de duodecim mansis, qui in villa Tyslini mense episcopali pertinebant, quam dedimus cum consensu capituli nostri ad ecclesiam sancte Marie sanctorumque Martini et Cecilie in | Vyazd, quam nos consecravimus. Igitur auctoritate dei omnipotentis et beate Marie virginis beatique Johannis patroni nostri et nostra districtissime inhibemus, ne ali | qua in futuro ecclesiastica secularisve persona hanc nostram canonicam et legitimam confirmationem canonicorum nostrorum consensu et sigillo firmatam mutare, convellere | aut minuere aliqua temeritate presumat. Quod si attemptare presumpserit dei omnipotentis et beate Marie virginis sanctique Johannis patroni nostri nec non et omnium sanctorum | indignationem et penam excommunicationis noverit se incursurum. Ut autem hec rata et inconvulsa in perpetuam perseverent, presentem cautionis paginam de hac | confirmatione conscriptam sigilli nostri impressione et canonicorum fecimus insigniri et ydoneorum testium subscriptione roborari, quorum nomina sunt hec: Hein | ricus dux Zlesie et Heinricus filius suus, Victor decanus Wrotilauiensis, Jacobus archydiaconus, Egidius scolasticus, Egidius canonicus et cancellarius, Alardus abbas de sancto Vin | centio, Witozlaus abbas de sancta Maria, Stephanus castellanus de Bolozlauez, Zobezlaus castellanus Wrotizlauiensis, Predzlaus castellanus Glogouiensis, Petrus castellanus Leg | nicensis et alii quam plures venerabiles viri et approbati. Hec confirmatio facta est anno domini millesimo ducentesimo octavodecimo, indictione sexta, in | ecciesia sancti Johannis in Wrotizlau, XIIII kalendas maii. A. Oryg. pergaminowy dobrze zachowany, raczej niemieckiego pochodzenia, liniowany poziomo, marginesy znaczone, prawy podwójnie. Atrament z wyjątkiem listy świadków prawie czarny. Wymiary : szerokość 46,5 cm, wysokość 50,5 cm, zakładka 7,7 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 91 nr 21*. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński i Anna Skowrońska. Tom II obejmujący lata 1205 - 1220. Wrocław 1959, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |