- 169 - 1215. Wilbern, opat klasztoru w Pforcie, wydaje wyrok w sprawie dziesięcin ze wsi Dziewin i Kliszów, a to z Dziewina nadanych klasztorowi w Lubiążu przez biskupa wrocławskiego Żyrosława, a z Kliszowa przez biskupa Cypriana ofiarowanych klasztorowi w Trzebnicy; we wsiach tych z powodu pomieszania gruntów chłopskich powstały zatargi o to, komu dziesięcina ma być uiszczana. C. ||In nomine sancte et individue trinitatis.|| Wilbernus divina miseratione abbas Portensis. Quia plerumque instituta mortalium, que scripture | monimentis ad memoriam hominum non revocantur vetusta oblivione obsolescunt, necessarium duximus quasdam ecclesie Lubensis decimationes | ad perpetuandam recordationis memoriam scripti nostri inscriptione confirmare. Hinc, est quod universitati fidelium constare volumus, quod beate me | morie Zyrozlaus Wrotizlauiensis ecclesie episcopus decimas ville, que dicitur Devin, Lubensi cenobio pro remedio anime sue totaliter contulit, quas in | contimia possessione quieto iure tenuit. Processu vero temporis agricole proxime ville trans adiacentem ripam site, que dicitur Clyssove ad | extendenda novalia silvam extripaverunt et e diverso coloni alterius ville, que dicitur Devin extirpando novalia sua extenderunt. Unde acci | dit, quod in collectione decimarum inter colonos utriusque ville non parva litis discordia fuit suscitata. Huius autem litis dissensio a pie recor | dationis Zyrozlao episcopo hoc tenore fuit consopita, ut omnea decime usque ad estensionem adiacentis ripe Lubensi integraliter cederent | eeclesie de decimis agrorum pertinentium ad Clyssove. Decime vero trans ripam collocate iuri attinerent episcopi. Decursu autem temporis pie | recordationis dominus Cyprianus episcopus decimas ville Clyssove Trebunicensi contradidit ecclesie. Unde occasione huius donationis inter Lubensem | ecclesiam et Trebunicensem super decimas de Devin non modica exorta fuit discordia, Trebunicensi ecclesia a colonis ville Clyssove extirpa | torum ius decimationis sibi vendicante. Hec igitur controversia ad iudicium nostrum devoluta hoc modo fuit decisa de consilio domini Laurentij Wro | tizlauiensis episcopi et domini Egydij archydiaconi et cum scientia ducis Zlesie Heinrici, ut secundum primam divisionem decimarum Zyrozlai episcopi, que legitima | attestatione circumsedentium probata fuit, universe decime de Devin cum decimis agrorum de Clyssove Lubensi attinerent ecclesie; alie vero decime | trans ripam agrorum pertinentium ad Devin Trebunicensi cederent eeclesie. Ut autem hec rata et inconvulsa in perpetuum perseverent, presentem paginam | sigilli domini Laurentii Wrotizlauiensis episcopi impressione sed et sigilli nostri cautione roboravimus. Acta sunt hec anno dominice incarnationis | M°CC°XV°, presente domino Laurentio Wrotizlauiensi episcopo et domino Heinrico duce Zlesie et domino Egydio archydiacono. A. Oryg. pergaminowy bardzo dobrze zachowany, ułożony raz poziomo i dwa razy pionowo. Liniowanie atramentem, marginesy boczne znaczone. Atrament ciemno brązowy. Wymiary: szerokość 34,7 cm, wysokość 24,5 cm, zakładka 3 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 91 nr 17*. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński i Anna Skowrońska. Tom II obejmujący lata 1205 - 1220. Wrocław 1959, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |