- 362 - Herzog Boleslaus II. gewährt den Bürgern von Löwenberg genannte Freiheiten. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 132a Löwenberg 1 (A). IN NOMINE DOMINI AMEN. Quod magestas principis elargitur, illibatum debet confovere sollercia successoris. Nos igitur Bolezlaus dei gracia dux Slezie notum facimus universis presentibus et futuris, quod perspectis multis obsequiis fidelibus civium nostrorum in Lewenberc et etiam incomodis seu dampnis eorundem per insultus crebros hostium terre nostre ipsis frequenter illatis deliberato ac bono nostrorum fidelium consilio eis hanc fecimus graciam specialem, quod de quinquaginta mansis in Muogez pertinentibus nullus civium prefatorum eos possidens aliquid nobis solvat in serviciis aut collectis, nisi forte ad collectas civitati pertinentibus secumdum numerum mansorum plus respondeat aliis eque divitibus, sed non habentibus ibi mansum ullum. Villani vero, qui residuos mansos in ipsa villa manentes possident, singulis annis unum fertonem argenti de quolibet manso pro vigilibus et custodia civitatis dicte civibus ipsis persolvent certis temporibus, secumdum quod nobis ipsum solvere consweverunt. Insuper hoc admisimus consensu pleno, quod omnes mercatores nostri, aurige seu ductores cum suis mercibus fluvium Bober transeuntes, qui fuerint ipsa civitate residentes, nullum ibi teloneum persolvant, in omnibus autem aliis teloneis terre nostre statuti et iusti telonei solvent tamtummodo dimidiam pensionem. Hanc itaque graciam magnam ideo civitati prefate favorabiliter admisimus, ut vulgo et pauperibus ibidem sustentantibus per collectas varias oppressio lamentabilis minoretur. Actun et datum Lewenberc anno domini M°CC°sexagesimo primo, in octava nativitatis sancte Marie, presentibus fidelibus nostris Ikone Palatino Lignicensi, Henrico de Prouin, Cunrado de Milbuz, Diterico de Hoberc, Tammone de Tetowe, advocatis ibidem Wernhero et Toma, Martino advocato in Len, civibus Henrico longo, Goltmanno, Ottone de Milsin, Hermanno australi, Richwino et Arnoldo calvo, Hermanne de Glogov, Episcopo, Petro Leoni, Alberto Birkenero, Cunrado de Wide, Arnoldo tunc monetario et aliis multis. Datum per manum magistri Ludewici notarii nostri. Siegel des Herzogs Boleslaus II. (vgl. die Vorbemerkung) an weißen, gelben und roten Wollfäden. Schlesisches Urkundenbuch, Im Auftrage der Historischen Kommission für Schlesien herausgegeben von Heinrich Appelt und Josef Joachim Menzel, Driter Band: 1251 - 1266; Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln 1984.
Zamknij okno - Schließe das Fenster |