- 421 - Herzog Heinrich I. schenkt dem Kloster Trebnitz 200 Hufen Waldes bei Heinrichau zur Besiedlung nach deutschem Recht. Angebliches Or. dep. Breslau St.A. Rep. 125 Nr. 39 (A). In nomine domini amen. Quia, sicut videmus frequenter et audimus, mors equo pede pulsat cavemas pauperum et turres potentum nec sit aliquid sub sole, quod non tendat ad interitum, nos Henricus dei gratia dux Zlesie rerum gestarum nostrarum seriem generationi presenti et generationi advenienti notam facere cupientes scire damus omnibus nos pro remedio anime nostre et affinium nostrorum et pro peticione Iacobi quondam in Trebniz magistri operis ducentos mansos silve, quos Theutonici lein vocant, deo et beato Bartholomeo prefato loco videlicet in Trebniz perpetuo iure possidendos prope Heynricoue contulisse, datis de eisdem mansis centum Winando cum sculteti officio et reliquis centum Ludewico similiter cum sculteti offitio, quorum sollicitudine et industria homines exstirpatores prenominate silve introducantur. Habebunt autem prefati sculteti decimum mansum ab omni solutione exemptum, terciam partem iudiciorum, licenciam vendendi panem, carnes et potum, quatuor molendina faciendi, unusquisque duo in suo centenario et perfrui libertate et iusticia, qua omnes sculteti adiacentium villarum nostrarum Teuthonicorum perfruuntur. Verum quia principum dona, precipue que deo et sanctis suis offeruntur, ab omni debent servitutis iniuste angaria esse liberrima, prenominatorum mansoram possessoribus ius Teuthonicale et libertatem villarum nostrarum Teuthonicarum adiacentium plenissime indulgemus, quedam nominatim exprimentes, hoc est, ut nullum preter suum trahantur ad iudicium nec extra suarum terminum possessionum reservato nobis nostro iuditio et advocationis privilegio, que nobis in hac et filiis nostris sicut in ceteris omnibus beati Bartholomei possessionibus et nulli persone alii vendicamus. Non dabunt priuodam nec poduodam, non accipient vestigia furum nec animalium furtim sublatorum prosequentur vestigia, ad expeditionem non cogentur nisi pro defensione patrie, vecturas nulli persolvent nec alias exactiones. Hec et si que sunt, que hominibus nostris prestitimus Teuthonicis, similiter istis omnimodis indulgemus. Anno igitur solutionis, qui decimus erit ab anno presenti, qui est millesimus ducentesimus tricesimus quartuo, solvetur de quolibet manso ecclesie due mensure tritici, due siliginis, due avene, dimidia marca argenti, cuius medietas, id est ferto, pertinet episcopo. In festo beati Martini fiet hec solutio. Ergo quatinus omnia hec stabilia permaneant et inconvulsa, sigilli nostri inpressione et ecclesie Trebnicensis munire curavimus testibus fidelibus adhibitis et subscriptis: Henrico filio nostro, Thoma Wratizlauiensi episcopo, Stephane castellano de Nemzt, Boguzlao castellano de Wratzlau, fratre eius Boguzla Radzlao maiore iudice, Dirscone castellano de Barde, Moycone castellano de Bythum, Conrado castellano de Crozna et aliis quam pluribus. Facta sunt ista anno domini M°CC°XXX°IIII°. Mißbräuchlich angehängtes echtes Siegel des Trebnitzer Konvents an blau-grauen Hanffäden, siehe Nr. 86. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |