|
- 276 - (Graf) Mrotsek überträgt mit Einwilligung seines Bruders Gerlach, Propstes zu Lebus, den Tempelherren sein Erbgut Zielenzig. Or. Berlin Geheimes Staatsarchiv (A). IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI AMEN. Ne ea, que aguntur in tempore, simul ab hominum memoria labantur cum tempore, propter hoc scripture memoria debent perpetuari. Eapropter ego Mrotsek cum voluntate et consensu fratris mei Gerlaci prepositi Lubucensis deo et sancte Marie virgini militieque domus templi in subsidium scilicet terre Iherosolimitane in remissionem peccatorum meorum contuli hereditatem meam inter Lubus et Zantoch sitam, que Zulenche dicitur, cum villis et civitate sibi adiacentibus et cum omni iure, sicut in privilegio mieni a domino duce dato continetur. Ne autem hec nostra liberalis et voluntaria donatio coram domino Bolezlao duce Zlesie et baronibus eius facta in irritum ducatur, presens proinde documentum impressione sigilli predicti ducis, meo fratrisque mei volui communiri. Acta sunt hec in Wratizlauia, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo quadragesimo quarto, presentibus domino Bolezlao duce Zlesie, domino Heinrico episcopo Lubucensi, Boguzlao castellano de Nimiz, comite Ratzlao castellano Wratislauiensi, Boguzlao castellano de Bitum, domino Boguzlao, Prizlao, Budiwoio, Ianusio filiis Iherozlai, Conrado suppincerna et aliis multis. Von drei Siegeln an rot-weißen Seidenschnüren das erste (des Mrotsek,) verloren; 2. Herzog Boleslaus II., Typar A, leicht beschädigt, siehe Nr. 229; 3. Propst Gerlach von Lebus, stark beschädigt, Vogel als Wappentier: .. . POS . . . LVBVC. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |