- 418 - Bestätigung vor Herzog Wladislaus von Oppeln, daß Abt Peter von Heinrichau den Teil von Mileieuich (abgekommen bei Beuthen O.S.), den die Brüder Paul und Bogus im Tausch gegen Taschenberg (bei Heinrichau) erhalten und später dem Ritter Puzlaus verkauft hatten, von letzterem zurückerworben hat. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 84 Nr. 6 (A). IN NOMINE DOMINI NOSTRI IHESU CHRISTI AMEN. Quia latente tempore labuntur et facta temporum, nisi scripto et voce testium fuerint roborata, notum sit ergo universis tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod dominus Petrus abbas de Hendrichou una cum suis fratribus commutationem terre in villa eorum Mileieuich factam cum milite Paulo et fratre suo Bogusone videlicet pro eorum hereditate, que Brucalici wlgariter nominatur, sita iuxta Hendrichov a Puzlao milite, cui dictus Paulus et Bogus iam dictam commutationem terre in Mileieuich iure hereditario vendiderant et summam pecunie taxatam receperant, prenominatus P(etrus) dominus abbas et sui fratres coram nobis Wladizlao dei gratia duce Opoliensi et nostris baronibus requisierunt a Panslao iam dicto iuditio mediante. Summam vero pecunie, quam sepe nominatus Pancslaus pro prefata terra dederat, a sepe nominato P(etro) abbate et fratribus suis plenarie recepit et de possessione dicte terre eisdem in audiencia nostra cessit. Et ut hec facta, que coram nobis versantur, firma et stabilia permaneant, presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Acta sunt hec in Chelad, in translatione beati Stanizlay, coram hiis testibus: comite Detcone castellano Ratiboriensi, Dobesio castellano de Bitom, Iohanne summo iudice curie, Sulcone castellano de Hrano, Dirscone subcamerario, Stephano capellano et aliis quam plurimis. Dat. anno gratie domini M°CC°LX°secundo, nono idus octobris. Reitersiegel Herzog Wladislaus von Oppeln, Typar C, an Pergamentstreifen, siehe Nr. 419. Schlesisches Urkundenbuch, Im Auftrage der Historischen Kommission für Schlesien herausgegeben von Heinrich Appelt und Josef Joachim Menzel, Driter Band: 1251 - 1266; Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln 1984.
Zamknij okno - Schließe das Fenster |