- 103 - (przed 22 stycznia 1203), Szczepin Henryk Brodaty książę śląski, funduje w Trzebnicy klasztor cystersek pod wezwaniem św. Bartłomieja, wyznacza jego uposażenie i wytycza granice włości trzebnickiej. Memorie novercatur oblivio et longinquitate temporis gestorum series obscuratur, nisi vivacibus litterarum indiciis ad posteros propagetur. Quod igitur in remissionem peccatorum humili devotionis affectu patravi, huic pagelle ad noticiam tam presentium quam futurorum transferendum commisi. Ego Hen | ricus dux Zlesie filius ducis Bolezlai pro salute animarum patris mei et mee ceterorumque carorum meorum in Trebnich ad honorem dei et beati Bartholomei apostoli monasterium fundavi et eidem monasterio ad usum famularum dei inibi deo iugiter obsequentium ipsum predium meum Trebnicense cum omnibus perti | nentiis suis plenarie donavi. Ecclesia etiam in eodem predio in honore sancti Petri constructa, cuius patronatus mei iuris est, auctoritate patris nostri episcopi Cipriani et coniventia universitatis collegii Vratizlauiensium canonicorum cum omnibus, que sui iuris sunt et universo decimarum proventu ad prefatam ecclesiam | pertinentium memorato beati Bartholomei monasterio unanimiter est collata. Et omnibus liquido constet, quod inter terminos subscriptos quedam ville predio Trebnicensi commutationis, quedam emptionis, quedam donationis titulo accesserunt. Wgrinouo hac ratione limitibus predii Trebnicensis ambitum est, | quod homines, quorum illa villa quondam fuit, narochnichi et domino terre servitutis obnoxii fuerunt. Quia tamen dominus Leonardus ipsam dixit esse suam, benignitate magis quam stricto iure cum ipso hoc modo egi. Villam, que dicitur Lazcouichi et villam de Kamene, quas numquam tempore patris mei potuit obtinere, nomine commutationis | ei contuli et Leonardus cum gratiarum actione Wgrinouo sancto Bartholomeo concessit, nichil sibi iuris in eo vendicans. Martinouo pater meus a Stephano Martini filio per villam iuxta Lozin sitam nomine Bliznino commutavit. Ville, que dicitur Clissouo, a Martino Borisich XII marcis argenti partem comparavi, | aliam partem filii Theodori et filii Stephani et ceteri ipsorum contribules probato suam esse coram me et baronibus meis beato Bartholomeo contulerunt. Terciam eiusdem ville partem a monachis de Lubens, conferens eis commutationis nomine Stuchcouo sitam super Kozi, commutavi. Particulam dicte ville, quam | sibi Bogdanus presbiter pertinere dicebat, licet in figura iudicii eam adipisci non valuisset, tamen omnem requisitionis spem ei et posteris eius precidens, ipsum IIIIor marcis placavi. Reliquam partem de eodem Clissouo, quam Predzlaus ab heredibus emerat, dans ei sortem de narochnik de Lubus titulo commutationis | adeptus predio Trebnicensi adiunxi. Rozerouo congregationi ecclesie sancte Marie in Vratizlav conferens in Thinchia que sub patre meo penitus perdiderat, nec ullatenus adipisci poterat, non sine multa prefati collegii prece sub commutationis contractu obtinui et limitibus Trebnicensibus inclusi. In Mazlech autem partem, | quam habuit, in mea recepi et ob hoc tam predictam Thinchiam quam alias villas eiusdem collegii, que ex magna parte perdite fuerant, melioravi et signis roboravi. Aput filium Brictij circuitum ville eius pro villa nomine Legche commutavi; aliam partem eius, quam emerat Nicolaus Gregorij filius, per commutationem dans ei Gore | choue et quandam sortem, cum eius consensu obtinui. Decano etiam Benico pro parte ville Zulizlauich, quam eidem ambitui inclusi, dedi commutationis nomine villam aput Sorav et villam beati Vincentij dictam Opatouo, loco cuius et loco Zuentech, quam mihi retinui, sancto Vincentio tribui villam iuxta Zobotisch, que dicitur Kne | nichi, que diu perdita non poterat de iure requiri, et unam sortem mei camerarii, partem ville falconariorum in Vratizlav, quam Ioseph Iudeus habuit. Superaddidi etiam beato Vincentio mensam carilificii in Costomlot mihi spectantem. Ne itaque quispiam studio malignitatis integritati predii Trebnicensis derogare temere moliatur, | totum prefatum predium in circuitu aggerum erectione et arborum signatione limitare curavi. Ad habundantioris autem cautele providentiam ne quis ullis temporibus terminos corrumpere et limitibus subdole iniquitatis irrogare machinetur inposturam, in ambitu Trebnicensi lapides apicibus mei nominis insculptos ad contro | versiam, si qua de terminis emerserit reprimendam caute terre infodi precepi. Primus situs est ubi rivulus oritur inter quercus et villam, que dicitur Zulizlauichi et ad eandem villam directe currens alio rivo, qui eidem ville proximus est, illabitur. Secundus ubi oritur rivulus, qui eandem villam proxime a dextris habet. Tercius, ubi villa Michaelis et villa | episcopalis et Rassouo se contingunt. Quartus ubi ville episcopi, abbatis Rassouo concurrunt. Quintus ad ortum fluvii, qui Uesna vocatur. Sextus ad ortum rivuli iuxta Brochotino. Septimus ubi ville Potrcouichi, Minichi, Wgrinouo ad eundem copulantur terminum. Octavus ubi oritur fluvius nomine Desnicha. Nonus | ubi Biscupichi, Couale, Malchouo conveniunt. Decimus inter Rozerouichi et Repotouichi ad rivulum. Undecimus inter Bizcupichi et Rozerouo ad fluvium nomine Chachcia. Duodecimus ad ortum rivi dicti nomine Macolina. Terciusdecimus inter Domanouichi et villam, que fuit Brictij ad fluvium nomine Senni | cha. Quartusdecimus in Gorni ad fluvium nomine Lubsa inter Domanouichi et Stitkouichi]. Quintusdecimus ad ortum fluvii, qui vocatur Yuniche inter Golendinouo et Stitkouichi. Sextusdecimus inter pratum, quod Lubanouo nomen habet et Golendinouo. Decimusseptimus inter Golendinouo et Sulizlauichi et Zudacouo. | Decima autem de tota terra, que intra limites prescriptos continetur, ecclesie beati Bartholomei ex integro in frugibus debetur, de quibusdam villis in ambitu constitutis ratione prioris iuris, quo beato Petro solvebatur, de quibusdam donatione episcopi; sicut de Malussino, Rassouo et de parte Brochotino, quia de Malussino Ciprianus episcopus dedit sancto Bartholomeo decimam | Benico decano, qui eam tenuit, annuente. De Rassouo vero et de parte Brochotino idem dedit ibidem decimam, magistro Odone, cuius prebende spectabat, consentiente, et ei loco ipsius decime dedit Kouale et villam Zuantossi, quod pertinuit Bernardi prebende. Bernardus autem recepit pro his et [m] pro medietate Minich ab episcopo Zcoriniche circa Legnich. | Posterorum etiam noticie non sublitescat [n], quod forum, quod quondam in Trebnich fuit, avus meus ob remedium anime sue ad utilitatem canonicorum Vratizlauiensium in Cirquich transtulit, quod longis temporum spaciis ab avo meo et patre meo ratum permansit, quod et ego approbo. Verum quia res exigit, ut monasterium beati Bartholomei propter fa | miliares necessitates forum, aliquantisper habeat in vicino, favore episcopi C(ipriani) et omnium canonicorum cousensu forum in Trebnich sine ulla diminutione census Cirquicensis fori statui. Quia vero plebs per plura fora divisa minor est ad singula, presumo, quod forum Trebnicense foro canonicorum propter nimiam vicinitatem | occasionem detrimenti valeat irrogare; quod ne fiat, ut canonicis redituum suorum salva semper maneat integritas, VII marcis argenti in teloneo provenientibus annuatim diminutionis suspicionem resarcivi, quod tam meo quam episcopi C(ipriani) et communi canonicorum assensu firmatum et approbatum est. Ceterum monetarius | de tabernis, que sunt vel erunt in Trebnicensi circuitu, nullum maius emolumentum speret, quam numero marcarum in summam redacto, de singulis marcis singulos scotos accipiat; similiter de carnificibus. Inter abiectionem vero veteris et nove assumptionem monete monetarius ibi habeat ius sal vendendi sicut et in aliis locis nullis | opificibus res suas vendentibus inferens gravamen. Omnes autem homines circuitus predicti, preter cultores vinee, pro omnibus opibus meis tenentur operari in Trebnich sex septimanis, scilicet post octavas pasche duabus, post octavas Pentecosten duabus, ante festum sancti Martini duabus. In estate quilibet metere debet V capecia, seca | re tres plaustratas feni in pratis monasterii. In itinere ducis duos currus et duos custodes dare tenentur. Item non iudicentur nisi a proprio iudice, quod si grandis emerserit causa, in presentia principis vel castellani Vratizlaviensis. Hec de ambitu Trebnicensi. Hoc quoque robur perpetue firmitatis obtinere volo, quod predicto | monasterio emolumentum taberne de Biruechnik in Vratizlav dono. De singulis aliis Vratizlaviensibus tabernis ad me spectantibus XX denarios ad ebdomadam dierum, similiter de Vrazensibus cum vigore stabilitatis assigno. Preterea aliud predium, quod Cotouichi dicitur, memorato contuli monasterio cum hominibus, quod etiam | totum in circuitu certis limitibus communivi; ibidem lacum et clausuram pro captura piscium ad usum dei famularum dedi. Debent autem eis a me dati piscatores dare qualibet quarta feria veru piscibus honeratum, quod mech vulgo sonat; similiter VI feria, sabbato vero dimidium. Et ut eiusdem ville homines capiendis piscibus | et aliis monasterii utilitatibus expeditius possint insistere, ipsos ab omni exactione publica et ab omni operum meorum angaria immunes esse decrevi; hoc dumtaxat excepto, quod si me iuxta transire contigerit, duo plaustra dent et duos custodes. Conductum etiam, nisi quem homines nobilium, non ducant tam isti, quam Treb | nicenses et ad Trebnich spectantes. Istius quoque circuitus decimam memoratus episcopus sancto Bartholomeo tribuit, consentiente Lamberto canonico, cuius prebende pertinuit, data sibi commutatione tocius ville Minich, cuius pars media prebende Bernardi, media beato Petro in Trebnich spectabat. Bernardus autem eam pro | sua parte de Minich, quam pro supradicta Kouale et villa Zuantossi, Zcoriniche in Legnich ab episcopo C(ipriano) in concanbio recepit. Dedi insuper beato Bartholomeo villam Ozorouichi et ipse illam circuivi et cum inde decima pertineret parrohie in Legnich beate Marie et C(iprianus) episcopus, ut eam in Trebnich daret | vellet totidem aratris, quot ibi erant, commutare, Clemens plebanus illius ecclesie me precibus evicit, ut cum Radak milite de villa sua Chinino, dans sibi aliam pro ea, facerem concambium et prefatum Chinino, ubi propter recessum hominum eiusdem Clementis decima penitus deperierat, hominibus replerem; laudans hoc facto ce | dere decime de Ozorouich et commutationi eius, quam episcopus ei offerebat renuntians; quod ut facere promisissem prout et feci, idem Clemens gratum habens prefate decime et commutationi eius episcopo laudante renuntiavit. Episcopus autem C(iprianus) approbans, quod suo consensu ego et prefatus Clemens egimus, decimam de Ozorouich | perpetualiter attitulavit ecclesie Trebnicensi. Preterea peticione filiorum Petri scilicet Bogumili et Mlodey, nepotum Yaxonij, reddidi eis villam sitam in montibus nomine Pirzniche et ipsi ob hoc cum suis consanguineis dederunt pro anima predicti avi sui sancto Bartholomeo villam in campo Zle | sie Yaxonouo dictam hoc pacto, ut relicta Yaxonij avi eorum usum eius quoad vixerit habeat; sed ea moriente ad sanctum Bartholomeum ex integro devolvatur. Huius rei festes sunt: Ciprianus episcopus Vratizlauiensis, Gerardus abbas sancti Vincentij, Conradus abbas de Lubens, Benicus decanus, Martinus cancellarius | et magister, Egidius archidiaconus, Felix, Mathias, Balduinus, Paulus, Pribizlaus, Martinus, Fredricus, Bernardus, Egidius de Vraz, Franco, Laurentius Albus Vratizlauienses canonici; barones Zicezlaus tunc de Bitom, Andrey tunc de Glogov, Zobezlaus tunc de Bardo, Nanker tunc de Bolezlauech, | Stephanus tunc de Legnich, Chastobor tunc de Zadouel, Viszlaus tunc de Crosten, hi sunt castellani; Potr subcamerarius, Zobezlaus, Vnemir frater eius, Stepan Nad(siovi) filius, Budiuoy, Venemir frater eius, Jarozlaus dapifer, Predzlaus pincerna, Otezlaus, Ozemo, Pribizlaus tunc agazo,| Indrich tunc lictor, Voytch tunc tribunus de Nemchi, Nicolay Bedrichouich, Janus Iamchouich, Dobrogost Gaulouich, Moyek Moycouic, Jndrih Ketlich , qui tunc supervenerat, Indrih Borizlauich, Dobrogost Venmirouich, Predzlaus, Jan fratres eius |. Actum est hoc in Stapin ante ecclesiam beati Nicolai in vigilia apostolorum Petri et Pauli, Bambergensi electo domino Ekberto et patruo suo preposito Poppone tunc mecum | gratia visitationis existentibus. Item Stoysa Stoycouich una cum uxore dedit se et omnia sua cum parte ville, que eum contingit beato Bartholomeo hac conditione, quod si vel ipse premoriatur, vel ipsa, superstes eorum statim cum tota substantia ad predictum locum transeat. Sciant autem presentes et futuri, quod | omnia sepedicto claustro collata et deo prestante in futurum conferenda, dominus C(iprianus) episcopus Vratizlauiensis cum universo suorum collegio canonicorum in octava epifanie sanctimonialibus in prelibatum locum introductis cereis in terram proiectis et extinctis sub pena districti anathematis confirmavit. Venerabilis etiam | pater dominus Henricus Gnezdnensis archiepiscopus proxime post hoc in festo beati Vincentij diaconi casu Vratizlaviam superveniens memoratam confirmationem episcopi C(ipriani) et anathema accensis cereis et extinctis nichilominus iteravit. Si quis vero ductus temeraria presumptione supramemorata irritare aut quoquo modo vi | olare presumpserit, dampnabilis excommunicationis sententiam in se merito excipiens indignationem et iram dei omnipotentis et beatorum Bartholomei et Adalberti indubitanter incurret. In nomine domini hec gesta et instituta sunt anno ab incarnatione domini M°CCIII, ducatus mei II. A. Oryg. pergaminowy dobrze zachowany; pismo wyraźne, wydobywające inicjały imion własnych. Wymiary: szerokość 43,2 cm, wysokość 53,4 cm, zakładka 2,2 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 125, nr 3. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom I obejmujący lata 971 - 1204. Wrocław 1951-56, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |