|
- 84 - 26. Juli 1291. Thomas II., Bischof von Breslau, bestätigt Herzog Heinrichs IV. und des Bischofs Thomas I. In nomine domini amen. Confirmari debet quevis accio sollempni litterarum testimonio, ne perire possit prolixi temporis intervallo. Igitur nos, Thomas, dei gracia episcopus Wratizlaviensis, universis in perpetuum, tam presentibus quam posteris, presencium noticiam habituris, volumus esse notum, nos vidisse litteras serenissimi domini, Henrici quarti, ducis Slezie, domini Wratizlavie, nec non venerabilis patris, domini Thome primi, predecessoris nostri, bone memorie quondam episcopi Wratizlaviensis, presentatas nobis a fidelibus nostris, Wilhelmo, filio Rudgeri dicti Heldore, quondam advocati in Wydna, ac a filiis Petri, fratris jam dicti Wilhelmi, videlicetWitkone, Jescone, Rudgero, Ekkeriko fratribus, hunc tenorem manifestius continentes, quod Rudgerus prescriptus, dictus Heldore, fundator et locator civitatis Wydna, nomine fundacionis et locacionis ejusdem, advocaciam sive judicium hereditarium in Wydna ac tercium denarium ibidem de judicio provenientem, aream residencie mansionisve causa, ubicunque dicta in civitate duxerit eligendam, maccella carnium, de quorum quolibet possesso lapidem unum sepi episcopo Wratizlaviensi annis singulis presentabit, bancos panum et sutorum, quodquot construi in dicta poterunt civitate, molendina frumentorum, textorum, que Walkmolen Theutonice dicuntur, ac cerdonum, que Lomolen vulgariter appellantur, nec non lapides pro lapsatoribus, qui Slifsteyne dicuntur, quodquot edificari poterunt in fluvio Wydna, a villa dicta Cobula usque ad terminos ville dicte Calcow, excepto molendino, sito in eodem fluvio, inter locum, ubi aqua rubea defluit ad idem flumen et inter Wydna civitatem, ad nos et nostram Wratizlaviensem ecclesiam pertinente, piscaturas ad hec in eadem aqua infra terminos prenotatos, stubas balnei, quodquot necessarie in dicta fuerint civitate, de quarum qualibet, quivis obtinens jus civile, in festo beati Michaelis archangeli dimidium scotum argenti et in festo pasche sequentis scotum dimidium similiter, contradiccione cujusquam cessante, persolvet, de censu hereditario sextum denarium, de censu fori similiter denarium sextum, ibidem duos ortos ante civitatem in Nyzensi platea sitos et tercium, videlicet ortum ibidem sub censu scilicet uno lottone argenti locatura, silvam inter ville Cobula et ville Sygisdorf, nigre aque et montis, dicti Kynberg, terminos situatam, item duos mansos cum dimidio foras civitatem, quorum termini sunt fluvius Wydna et mete ville Swandorf et strata publica versus Paczcow, dimidium mansum agrorum situm inter paludem ante civitatem Wydna sitam et villam Pratum a sinistris versus Nyzam eundo, in Arnoldi villa unum mansum, in villa dicta Cobula sextum mansum, in magno Craas quatuor mansos, in Craas advocati quatuor mansos, cum tercio denario earundem villarum de judicio proveniente, de quolibet dicte civitatis figulo octo ollas vel amforas singulis septimanis sibi presentandas jure Franconico, et juribus infra scriptis, videlicet hiis, quod advocatus ibidem jus civile dandi omnibus advenis ac ad universitatem civium, pannicidarum, textorum, sutorum, carnificum, pistorum, sartorum recipiendi vel quorumcunque artis mechanice operatorum, que Innunge Theutonice nominantur, gratis vel mediante pecunia in dicta civitate, secundum suum arbitrium, habeat potestatem. Consules quoque civitatis ejusdem, magistros carnificum, pistorum, sutorum, textorum, sartorum ac aliorum opificum prescriptus habeat eligere et constituere advocatus. Ad hec, consules civitatis dicte vel cives non alibi quam in domo ipsius advocati conveniant nec statutum vel constitucionem aliquam faciant, que vulgariter Koer dicitur, nisi de consensu ejusdem advocati processerit speciali. Preterea major pena, de judicio proveniens homicidii vel vulnerum, que Camphir-Wudin dicuntur vel sanguinis effusione ac de testimoniis sunt triginta solidi, videlicet quinque fertones argenti, solidi vero quinque scilicet unus ferto ar¬genti. Pene minores, gladii quoque evaginati ac alia quecunque defendicula, racione alicujus dissensionis vel discidii contra quemquam violenter extensa, ac coram judicio publicata, in locis quibuscunque ad idem judicium pertinentibus, eidem judici jure cedant ac cum penis quinque fertonum argenti dictorum eciam presententur. In villis eciam hiis, videlicet Bertoldi villa prope Jawirnik, Henrici villa prope Geseze, Dominici villa, Cobula, Craas Hugonis, Craas magno, Craas longo, in advocati Craas, Petri Craas, Prato, Arnoldi villa, Conradi villa, Ruffa aqua, Hermanni villa prope Wydna, judicium et tercium denarium de duobus denariis nobis et nostre Wratizlaviensis ecclesie provenientibus, gladios quoque et defendicula, quecunque contra aliquem sedicionis causa extensa, dictus, ut premittitur, possidet advocatus, ac in villis jam dictis jus presidendi judicio ter in anno, quo eciam tempore dictarum sculteti villarum advocatum eundem aut quemcunque vices ejus gerentem in expensis laucius procurabunt; jus quoque cohercendi scultelos ac villarum rusticos earundem intrare civitatem Wydna provinciale ad judicium ter in anno, jus insuper super homicidiis, vulneribus et effusione sanguinis non in villis dictis nec per scultetos earum, sed per ipsum civitatis sepedictum judicem judicandi. Et ut districtus ejusdem mulier, quecunque ipsitis supervixerit marito, duabus partibus haereditatis seu proventus, liberis seu heredibus quibuscunque legittimis ejus cessis hereditatum earundem partem terciam, cujusquam occasione cessante, debeat possidere, tercio denario civitatis et villarum dictarum de judicio proveniente duntaxat excepto. De qualibet eciam mensa, a quolibet earundem rustico villarum panis unus, duos valens denarios, annis singulis cedit preconi, famulo advocati. Venaciones demum liberas ac pascua in predictarum terminis villarum, impedimento quolibet non errante, sepedictus fidelis noster tenuit et possedit hereditarie, sibi suisque successoribus seu heredibus legittimis perpetuo valituram. Que omnia dictus advocatus vel qui pro tempore dicta bona possederit in futurum cum uno dextrario, secundum terre nostre consuetudinem, nobis tenebitur deservire, si quid autem dampni, ipso nostrum exequente servicium, incurrere hunc, quod absit, continget, donec omnia et singula dampna percepta sibi plene ac indempniter emendata extiterint, omnis servicii fore debet exemptus. Nos autem, serenissimi principis ac predecessoris nostri dictorum litteras ad instantiam fidelium nostrorum predictorum juris et justicic causa ratas et gratas habentes, ratificamus ac presentibus nec non sigilli nostri majoris appensionis munimine confirmamus, presentibus testibus subnotatis, hiis videlicet, magistro Francone archidiacono Opuliensi, domino Nicolao canonico Wratizlaviensi, Petro procuratore nostro de Vyazd, domino Leonardo, Ekkehardo, Wirchozlao ejusdem capituli nostri Wratizlaviensis canonicis, Johanne advocato nostro de Nyza, Petro Lonot, Walthero subdapifero nostro, Henrico de Budissyn famulo nostris et aliis quam plurimis fide dignis. Actum et datum Nyze, sub anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo primo, in crastino sancti Jacobi apostoli. Urkundensammlung zur Geschichte des Ursprungs der Städte und der Einführung und Verbreitung Deutscher Kolonisten und Rechte in Schlesien und der Ober-Lausitz - von Gustav Adolf Tzschoppe und Gustav Adolf Stenzel, Hamburg 1832
Zamknij dokument |