Rozmiar: 15909 bajtów

- 343 -

1298 März 25, Liegnitz.


Herzog Bolko, Herr von Fürstenberg, weist dem Kloster Mariengnade (Grüssau) 30 Mark von den jährlichen Zolleinkünften zur Unterstützung für den Klosterbau zu.


Or. dep. Breslau St.A. Rep. 83 Nr. 18 (A).
SR 2502.
Die Urkunde geht in Schrift und Diktat auf den Empfänger zurück; sie wurde von derselben Hand wie Nr. 65, Nr. 130, Nr. 307 u. Nr. 418 mundiert. Ob das Siegel tatsächlich gefälscht war, wie Pfotenhauer S. 7 wegen der auffällig dicken Siegelschüssel vermutet, läßt sich anhand des Fotos nicht mehr feststellen. - Von dieser Urkunde existiert eine interpolierte Fassung, siehe unten Nr. 471.


IN NOMINE DOMINI AMEN. Quoniam non sunt hominis bona, que secum hinc deferre non potest, sola enim misericordia comes est defunctorum. Nos Bolko dei gracia dux Slesie et dominus de Forstinberk diem messionis extreme misericordie seu pietatis opera seminando cupientes prevenire hiis scriptis ad noticiam universorum perducimus, quod de certis et ducalibus nostris proventibus damus claustro Gracie sancte Marie virginis ordinis Cysterciensis nostreque fundacionis triginta marcas currentis monete percipiendas singulis annis inviolabiliter ac perpetualiter per fratres cenobii iam premissi. Volumus autem, ut ipsi fratres, quos ad cultum divini servicii ampliandum in eodem constituimus loco, pretaxatam pecunie summam ad structuram convertant monasterii sui, quod ad honorem omnipotentis dei sueque gloriose genitricis beate Marie semper virginis inceperunt. Hiis igitur in locis prefatam summam eis assignamus iugiter tollendam, videlicet in Lewenberk in theloneo sex marcas, in Bonzlauia in theloneo sex marcas, in Swidenicz in theloneo sex marcas, in Richinbach in theloneo quatuor marcas, in Frankenstein in theloneo octo marcas, hoc interposito, ut iam descriptus pecunie numerus in quatuor equales partes divisus in quatuor temporibus cuiuslibet anni, videlicet in prima dominica quadragesime, in qua cantatur Invocavit, in penthecostes, in exaltacione sancte crucis, postremo in die sancti Nicolai proxime venturo, a suis debitoribus per has omnes ac singulas civitates cum certa solucione dicto claustro cedente ex integro inevitabiliter et proporcionabiliter compleatur. Pro huiusmodi autem nos sepedictis fratribus in prenominato claustro sibi vicissim succedentibus recommendamus, quatinus hec et alia, que ipsis inpendimus beneficia attendentes, tanto affectuosius ad deum pro nobis orando suis precibus insistant, quanto sollicicius et propensius curam modo pro eis ex corde sincero gerimus indefessam. In cuius rei perpetuam corroboracionem presens scriptum sigilli nostri appensione volumus communiri. Acta sunt hec in Ligniz anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo octavo, in die annunciacionis gloriose virginis Marie, presentibus hiis: domino Siffrido comite de Anhalt, domino Ianchrauio Friderico Turingie, domino Ludewico de Hakeburn, domino Hermanne de Barbei, Ywano de Prouin et Walwano fratre eius marscalko nostro, Apezkone de Vlok et aliis quam pluribus fide dignis. Datum in Ligniz per manus Siffridi prothonotarii nostri.

Siegel Herzog Bolkos, Typar D, an grünen Seidenfäden, siehe Nr. 130, mit Rücksiegel, Typar unbekannt (vgl. die Vorbemerkung).


Zamknij okno - Schließe das Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów