- 484 - Herzog Bolko gewährt der Stadt Frankenstein das Niederlagsrecht für Blei und Salz und das Meilenrecht. Kop. eines Transsumpts von Mgf. Hermann von Brandenburg von 1307 Nov. 21, Fürstenstein Fol. 188 (18. Jh.), pag. 34-36 (F); Kop. des Transsumpts von 1307 Nov. 21, Breslau Stadtarchiv Hs. Klose 142 (18. Jh., Abschrift aus Martin Koblitz, Annales Francosteinenses pag. 16-17), fol. 9'-10' (K). In nomine domini amen. Quoniam, ut ait apostolus, omnia, quae scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, audita ratio veritati consona docet nos acta praesentia digna memoria sic scriptis et sigillorum impressionibus servare integra, ne per oblivionis exitum excedant scientiam futurorum. Exinde est, quod nos Bolco dei gratia dux Silesiae ad publicam noticiam omnium attestatione praesentium cupimus pervenire, quod utilitati et profectui civitatis nostrae Franckenstein intendere cupientes civibus praedictae civitatis deponendi plumbum et sal venalia liberam damus, praestamus et concedimus facultatem volentes, ut singuli transeuntes cum praefatis rebus venalibus absque contradictionis voce ibidem venditioni exponant. Caeterum concedimus eisdem, ut nulla taberna a civitate infra unius miliaris distantiam construatur et constructae penitus removeantur. Insuper volumus saepe dictos cives iure confieri eodem, quo patruelis nostri Henrici quondam ducis Wratislaviensis felicis recordationis tempore utebantur. Ut autem praedictae donationes nostrae permaneant in vigore debitae firmitatis et ne aliqua postmodum inter-veniente calumnia deformentur, praesentem paginam eisdem civibus concessimus nostri sigilli munimine roboratam. Datum Richenbach per manum magistri Henrici notarii anno domini millesimo CCXC, octavo calendis novembris, praesentibus nostris militibus, dominis Rudigero de Hugowicz, F(riczkone) de Waldaw, Alberto de Vlock, Alexandro dicto Clerico, Hermanno de Peschzen, Con(rado) advocato in Richenbach, Siffrido scriptore ac aliis pluribus fide dignis. Schlesisches Urkundenbuch, Im Auftrage der Historischen Kommission für Schlesien herausgegeben von Heinrich Appelt und Josef Joachim Menzel, Fünfter Band 1282 - 1290, Bearbeitet von Winfried Irgang, Böhlaus Verlag Hermann Nachf., Köln-Weimar-Wien 1993
Zamknij okno - Schließe das Fenster |