- 466 - Herzog Heinrich III., Herr von Glogau, bestätigt einen Vergleich zwischen genannten Personen über Besitzungen im Gebiet von Urschkau (sw. Guhrau). Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 390b (Ende 16. Jh.), pag. 27 (B); ebenda Rep. 43 Ortsakten Urschkau (C). In nomine domini amen. Quod decrevit potestas principum, firmum et stabile debet permanere. Hinc est, quod nos Heinricus dei gracia dux Silesiae et dominus Glogoviae notum facimus universis, quod nostri servitores Dersko de Osten et isti fratres de Baltz Vanitii, Dersko, Heinricus et Doles domini de Corentzk, Nicolaus et Pasko de Mocydlnitz et haeredes in Orsk venientes coram nobis et nostris terrigenis nobis ostenderunt propter sylvam Belewo et propter prata, quae iacent in littore Odrae, sicut concernunt, metae de Baltz usque ad metas Ravinov, quae vocantur Lysice. Isti idem servitores nostri Nicolaus et Pasko ostenderunt seu demonstraverunt, quod sylva Belewo et prata supradicta, quae iacent retro Odram inter Baltz et Ravinow, pertinent in Urskau ab initio iure haereditario, item Dersko saepe nominatus, qui tenet Ravinow, et isti fratres de Baltz Vanicii promiserunt coram nobis et coram nostris terrigenis, quod praedictos servitores nostros Nicolaum et Pascoven et suos successores in praedicta sylva Belewo et pratis nunquam debent impedire. Item saepedicti servitores nostri ex utraque parte de eorum bona voluntate obligaverunt se in decem marcis, quicumque infringat nostram ordinationem, ille tenebitur nobis decem marcas argenti persolvere, et ista idem ordinatio, quae facta est inter eos, debet in perpetuum permanere. Et isti idem servitores nostri Nicolaus et Pasko haeredes de Urskau domini de Mocydlnitz ostenderunt seu demonstraverunt, quod praedictam haereditatem Urska habent cum omni iure, cum omni libertate et cum omni dominio et sine omni servitio, hoc interiecto, si exercitus nostram terram intrare vellet et eam devastare, tunc unus ex fratribus istis ad defendendum iuxta posse suum nobis subvenire tenebitur. Hoc etiam adiecto de ista idem haereditate Urska nobis de tribus mansis exactio fieri debet ex bona ipsorum voluntate de manso unum fertonem usualis pecuniae, quia ex aqua singulis annis destruitur et submergitur. Et isti idem fratres saepe nominati Nicolaus et Pasko demonstraverunt, quod habent piscatores in littore Odrae sedentes ita multos, sicut possunt habere, cum omni iure, cum omni dominio piscandi supra Odram, sicut ipsa bona eandem aquam circumdant, pisces eorum ad usum conducere, ad civitates eorum deducere et vendere. Venationem itaque mane exeant, ut ante noctem domum possent redire. Prohibentes etiam nostris piscatoribus, ne piscatores ipsorum impedire seu molestare praesumant. Volumus etiam, ut nullus iudicum nostrorum in bonis praenominatorum servorum iudicet, nec quisquam ipsorum rusticorum in nostris civitatibus opprimatur nec ipsi Nicolaus et Pasko eorumque posteri ad nullius praesidentiam quam ad nostram respondendi libera conditione evocentur. Praeterea si aliquis nostrorum successorum in posterum saepedictos servos impedire vellet angariis quibuscumque in vaccis et naras, tunc in praesentibus fatemur ipsos esse a nobis ab omni servitio, quod praemissum est, solutos et liberos. In cuius rei testimonium eis et eorum posteris praesentes dedimus nostri sigilli roboratas. Datum et actum in claustro Lubens anno domini 1281, XVI kal. maii, praesentibus fidelibus nostris militibus Ocesla de Osten, Dirskowe de Strupin, Bartolomeo de Damascyn, Bogusco de Stvolvo, Sulcowe de Succolowe et Iordano notario nostro, per cuius manum praesentia sunt conscripta. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Vierter Band 1267 - 1281, Bearbeitet von Winfried Irgang, Böhlau Verlag, Köln-Wien 1988
Zamknij okno - Schließe das Fenster |