Rozmiar: 15909 bajtów

- 290 -

1276 Juni 15, Petersdorf.


Graf Peter von Slawentaw verkauft dem Hermann das Dorf Petersdorf bei Gleiwitz zur Aussetzung nach deutschem Recht.


Transsumpt von 1451, Freiherrl. Welczeksches Archiv zu Laband (B, nach SR); Kop. des Transsumpts von 1451 Breslau St.A. Rep. 135 D 342 (17. Jh.), fol. 83a (C, nach CDS II/1).
Tzschoppe-Stenzel Nr. 67 (nach Privilegienbuch des 17. Jhs., möglicherweise C). - SR 1509; CDS II/1, Nr. 290.
Da uns keine der heute verschollenen Überlieferungen zur Verfügung stand, wiederholen wir die Edition von Tzschoppe-Stenzel (E) mit einer Verbesserung hinsichtlich eines Zeugennamens nach den SR. Inhaltlich auffällig, aber nicht völlig unmöglich ist die Übertragung auch des Hochgerichts; vgl. dazu Menzel, Lokationsurkunden S. 275 f. Zur Entwicklung des Altsiedelgebiets um Gleiwitz vgl. zuletzt Kuhn ZfO 21, 1972, S. 244 f.


In nomine domini amen. Ea, quae geruntur in tempore, simul labuntur cum tempore, nisi scriptis et testium munimine roborentur. Notum sit igitur tam praesentibus quam futuris, quod nos Petrus de Slawentaw comes de consilio amicorum nostrorum villam nostram Sobischowitz, quae iacet circa civitatem Gliwiz, vendidimus dilecto compatri nostro Hermanno suisque posteris haereditario iure, ut Teuthonico iure, quod dicitur Franconicum, quos locare poterit, locet mansos. Damus eidem sextum mansum locationis, duo molendina et tertium pro sutoribus, omnes piscinas eiusdem villae, una tantum excepta, quae est in villa, cuius pisces erunt nostri, tabernam liberam, pistrinum et macellum, tertium denarium villicationis, causas graviores super effusionem sanguinis iudicare. Agris vero cultis libertatem damus quatuor annorum, non cultis aut silvestribus sedecim annorum libertatem, qua expirante mansus quilibet pro censu det dimidiam marcam argenti, pro decima sex mensurarum, tres mensuras silliginis et totidem avenae. Mansum damus ecclesiae, fuerit si necesse. Huius rei testes sunt viri honesti comes Nicolaus, Albertus, Theodricus scultetus, Conradus et alii. Ne autem haec nostra donatio valeat violari, hoc scriptum nostri sigilli munimine fecimus roborari. Datum Sobischowiz, in die sancti Viti, anno domini 1276, XVII kalendis iulii.

Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Vierter Band 1267 - 1281, Bearbeitet von Winfried Irgang, Böhlau Verlag, Köln-Wien 1988


Zamknij okno - Schließe das Fenster


Rozmiar: 16572 bajtów