- 349 - Herzog Heinrich III. beurkundet einen Landverkauf bei Wilkowitz (so. Breslau) durch Thegerius und Odolauus an den Breslauer Domkustos Zdislaus. Kop. Breslau DA Liber Niger (14. Jh.), fol. 421' (B). Nos Henricus dei gracia dux Slesie notum esse volumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod filii quondam Woyte militis nostri de Ocresicz, videlicet Thegerius cum Odolauo, cognoverunt coram nobis se vendidisse ad aratrum de terra iuxta (Zorauinam hereditatem suam domino Sdislao custodi ecclesie Wratislauiensis pro) viginti quinque marcis argenti suisque posteris iure hereditario possidendam. Nos vero caventes in futurum, ne quis ausu temerario presumat infringere, que aguntur sollempniter coram nobis, nostri sigilli munimine dignum duximus roborandum. Huius rei testes sunt: Stephanus Gosca, Stephanus Curchc, Sulyslaus Rezek, Paulus Conouich, Egidius Iuha, Gron cum fratre Scarbimiro, Clemens Granouihc, Bolislaus subiudex curie, Laurencius subcamerarius, Pacoslaus Sdese, Robrachtus gener Michaelis. Hec autem acta sunt in Namislow, XIIII kal. aprilis, anno ab incamacione domini M°CCLX primo. Schlesisches Urkundenbuch, Im Auftrage der Historischen Kommission für Schlesien herausgegeben von Heinrich Appelt und Josef Joachim Menzel, Driter Band: 1251 - 1266; Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln 1984.
Zamknij okno - Schließe das Fenster |