- 187 - Herzog Miesko von Oppeln gestattet Abt Heinrich von Leubus, das von seinem Vater dem Kloster geschenkte Grundstück in Kasimir mit Deutschen zu besiedeln, und gewähn diesen die Freiheit der Deutschen von Altstadt bei Zülz. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 203 (ältestes Leubuser Kopialbuch, nach 1251), fol. 32-33 (B). SR 523. IN NOMINE DOMINI AMEN. Quoniam cum labenti tempore facta transire cernimus modernorum preter ea, que apicibus communita posterorum memorie presentantur, nos M(esco) dei gracia dux de Opol per presens scriptum notum esse volumus omnibus presentem paginam inspecturis, quod ad petitionem patris nostri venerabilis Heinrici abbatis de Lubens dedimus ei suoque conventui viris religiosis et honestis in fundo, quem pie memorie pater noster dux Kazimirus de Opol in Iarozlau eisdem contulit cenobitis, plenam facultatem Theutonicos locandi colonos, omnem Libertatem Theutonicorum donando eisdem, sicut est in villa nostra Bela, eximendo eos ab omni iure Polonico, ut est de podwodis et prowodis et fugitivorum vestigiis indagandis et his similibus, que a iure sunt Theutonico aliena. A collectis nichilominus seu petitionibus, que in quibusdam terris generaliter fiunt ad omnes, predictos colonos esse volumus absolutos, de expeditionibus similiter extra terram; infra terram autem expeditionibus interesse debebunt pro defensione terre communi, ut eo validius hostium reprimatur incursus. Hoc sane nosse volumus universos, quod quamlibet causam inter se poterunt iudicare preter iudicium capitis et mortis absolute, quoniam hec iudici nostro de Bela una cum sculteto ville, in qua factum idem fuerit perpetratum, in villa eadem sive in Bela commisimus exequendum. Si qua vero placatio pro causis istis fuerit facienda, una pars nobis, altera debetur abbati, tercia sculteto ville spectabit. Ceterum quia coloni pluries memorati per omnia illi iuri, quod habetur in Bela, subdi volunt, statuimus, ut, si quis Polonus quempiam ipsorum pro causa provocaverit qualicumque, tali iudicio teneatur, secundum quod habitatores in Bela in causis huiusmodi iudicantur. Ut autem hec nostra donatio rata et inconvulsa perpetuo perseveret, presentem cautionis paginam super hoc conscriptam sigilli nostri appensione studuimus communire testibus fidelibus adhibitis, quorum ista sunt nomina: iudice Predborio, subpincerna Kotchone, Wiszlao subvenatore, Michaele subagazone, Iohanne capellano, Stephano clerico, Nycolao serviente, Mithsizlao serviente et aliis quam pluribus ministerialibus. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |