- 167 - Herzog Heinrich II. urkundet, daß die Brüder Nikolaus und Stephan von Skalic dem Kloster Heinrichau zwei Drittel ihres Erbteils in Gegenwart Herzog Heinrichs I. geschenkt haben und Stephan den dritten Teil nunmehr um 27 Mark verkauft. Or. dep. Breslau St.A. Rep. 84 Nr. l (A); Kop. Breslau DA Liber fundationis claustri sanctae Mariae virginis in Heinrichow (13. Jh.), fol. 11'-12 (B). In nomine domini nostri Ihesu Christi amen. Quoniam procedente tempore facile oblivioni traduntur ea, que minus firmiter sunt memorie commendata, idcirco nos Henricus dei gratia dux Zlesie, Cracovie et Polonie huic vicio volentes remedium adhybere per scriptum tam presentibus quam futuris notificamus testimonium plenarie peribentes, quod quidam fratres de Skalic, Nycolaus et Stephanus, sub presencia illustris ducis Henrici felicis recordacionis patris nostri de tribus partibus sue hereditatis, que eos inter alios fratres contingebat, pro remedio animarum patris et matris et suarum beate Marie et fratribus in Hendrichov deo famulantibus duas partes possidendas contulerunt, terciam vero partem pro viginti et VII marcis argenti Stephanus post acceptum sui fratris habitum et religionis introitum eidem domui vendidit iure hereditario possidendam, ita videlicet, ut de precepto et statuto memorati patris nostri nobis ad hoc accendentibus nullam de cetero ipse vel eius successores habeant redimendi facultatem. In cuius rei argumentum, ne quis huic contractioni quodam ausu temerario audeat contraire, presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Huius rei testes sunt: comes Stephanus castellanus de Nemchy, comes Boguslauus castellanus de Recen, comes Racslauus castellanus de Wratizlauia, Albertus de Cartyn, Bertholdus soltetus de Pylav et alii quam plures. Actum dominice incarnacionis anno M°CC°XXX°IX, IIII° kal. octobris. Siegel Herzog Heinrichs II. an roten Seidenfäden (vgl. die Vorbemerkung), siehe Nr. 5. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |