- 329 - Herzog Boleslaus II. verleiht der Martinskapelle zu Goglau auf Bitten des Abtes Vinzenz des Sandstiftes mit Einwilligung des Kastellans Boguslaus von Nimptsch ad luminaria comparanda eine Schenke. Or. Breslau DA Chronologische Urkunden (A). In nomine domini amen. Nos Bolezlaus dei gratia dux Slesie et Polonie notum facimus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis, quod nos ad honorem dei sanctique Martini ob peticionem domini Vincencii abbatis sancte Marie fratrumque suorum in Wratislauia de consensu comitis Boguzlay castellani de Nemsi capelle sancri Martini in Gogolove ad luminaria conparanda pro remedio anime patris nostri ac predecessorum nostrorum circa terminos pretaxate ville tabernam ab omni exactione liberam perpetua donavimus libertate gaudere. Ut autem hec donatio nulla valeat tergiversatione inmutari, presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari coram testibus ydoneis, silicet duce Sobezlao, comite Boguzlao castellano de Nemsi, comite Predborio catellano de Slenz, comite Iohanne de Domanz et filiastro suo comite Dobessio et comite Pribicone de Prerichym et aliis quam pluribus. Acta sunt hec in Gorca, anno ab incarnatione domini M°CC° quadragesimo septimo, in festo beati Remigii. Siegel Herzog Boleslaus II., Typar A, stark beschädigt, an gelben und roten Seidenfäden, siehe Nr. 229. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |