|
- 83 - Herzog Heinrich I. gestattet dem Grafen Theodor, Palatin von Krakau, im Dunajetzgebiet Deutsche anzusiedeln zu dem gleichen Recht, zu dem die Deutschen in Schlesien angesiedelt werden. Kopialbuch des Klosters Szczyrzyc, fol. 8 (B). In nomine domini dei aeterni amen. Cum vota, quae a ra[tion]is tramite non discordant, effectu subsequente compleri deside[rent, cum] etiam iustis petentium desideriis iuris ratio facilem [praeber]i persuadeat assensum, eapropter nos Henricus dei gratia [dux Cr]acouiae ac etiam Silesiae notum facimus tam praesentibus quam [etiam] futuris, quod peticione comitis Theodori palatini Cracouiensis [inclinati] libeltatem sibi Teutonicos locandi in sylva circa fluvios, qui sic vocantur, concessimus: Ostrowsko, Dunaiecz et Dunaiecz niger, Rogoznik, Lipietnicza, Slona, Ratainicha, Nedelsca, Stradoma, quantum est de sylva ipsius. Dantes etiam sibi bis pactis et bis conditionibus uti, quibus Theutonici Slesenses in sylvis locati utuntur, in dicta sylva, qualescunque fuerint, locandi inhabitatores; praestantes etiam sibi ab omnibus oneribus in sylva nominata, angariarum scilicet et perangariarum, absolutionem; ita etiam, quod in eadem sylva homines locati coram nullo alio quam coram suo domino et eius sculteto iure Theutonico ipsis in omnibus suffragante cogendi sunt litigare excepto iure ducali, quod est decisio capitis vel membrorum mutilacio, quod nobis nostrisque successoribus reservamus. Ut autem haec nostra concessio in perpetuum robur auctore domino firmitatis obtineat, praesens proinde documentum sigilli corroboravimus impressione. Datum in Dancow, anno ab incarnatione d[omini] millesimo ducentesimo quarto. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band 1231 - 1250, Bearbeitet von Winfried Irgang, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Gratz 1977
Zamknij okno - Schließe das Fenster |