- 308 - Herzog Heinrich I. und Bischof Lorenz von Breslau schließen unter Vermittlung des päpstlichen Legaten Bischof Wilhelm von Modena einen Vergleich über die Blutgerichtsbarkeit im Gebiet von Neiße. Kop. Breslau DA Liber Niger (14. Jahrhundert), fol. 388'-389 (B). In nomine Iesu Christi amen. Hec est forma composicionis inter dominum Henricum illustrem ducem Slesie et venerabilem patrem Laurencium Wratislaviensem episcopum facta per venerabilem patrem et dominum Wilhelmum Mutinensem episcopum legatum Prusie de controversia iurisdiccionis gladii in Nyza. Cum idem dux iurisdiccionem gladii in prefate Nyze territorio plene suam esse assereret cum proventu ipsi iurisdiccioni attinente, prefati Mutinensis episcopi interventu ad hoc deductus est idem dux, quod cum consensu filii sui Henrici minoris ducis Slesie deo et beato Iohanni pro bono pacis et pro salute anime sue et suorum antecessorum cessit de eodem proventu medietatem salva porcione advocati de utriusque parte deducenda ita, ut si perpetuus sit, terciam recipiet, si vero temporalis, quartam. Solucio autem in duobus casibus tantum eisdem duci et episcopo communis erit videlicet in omni causa criminali, que in ius deducta fuerit vel alias manifestata, que vite amissionem vel membrorum truncacionem inducit, et nulla placacio fiat sine ducis misericordi consensu. Nam generaliter in omnibus aliis causis et placacio et ex placacione proveniens solucio episcopi est. Idem vero advocatus, sive perpetuus sit vel temporalis, ab episcopo instituetur et missus ab eodem episcopo a predicto duce potestatem gladii recipiet. Advocatus etiam, si non perpetuus fuerit, per episcopum tantum deponatur, si autem perpetuus, per ducem et episcopum. Si advocatus ab extraneo homine citatus fuerit coram domino duce et inventus fuerit reus in altero duorum casuum predictorum, videlicet si causa sit talis, que capitis amissionem vel membrorum inducit, vel si idem advocatus in fraude placacionis reus inventus fuerit, communis erit pene solucio, sicut predictum est. Si in aliis causis conventus fuerit, iudicium erit ducis, item placacio et pena ipsius cause domini episcopi. Actum anno dominice incarnacionis M°CC XXX°, non. ianuarii, coram hiis testibus Zobezlao et Bolezlao ducibus Boemie, Thoma cancellario, Nazlao archidiacono Wratislaviensi, Teodrico archidiacono Glogoviensi, Ottone, Nankero, Conrado, Ecardo Polono canonicis Wratislaviensibus, Guntero abbate de Lubes, Beruino cellerario in Trebnicz et baronibus Theodorico, Radzlao, Regnaldo archidiacono de Opol et multis aliis. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |