- 288 - Bischof Lorenz von Breslau bestätigt den mit Zustimmung Herzog Heinrichs I. und seiner Gattin Hedwig vollzogenen Zehenttausch zwischen Abt Günther von Leubus und Kapellan Heinrich von Lähn (Nr. 287). Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 203 (ältestes Leubuser Kopialbuch, nach 1251), fol. 47-47' (B). In nomine domini nostri Iesu Christi amen. Cum inter ecclesias commutatio decimarum oritur, licet ius patronatus laici principes habeant in ecclesiis, tamen quia res spirituales sunt decime, digne pontificalis auctoritatis consensus exquiritur, quia non per principes, sed a pontificibus ecclesiis decime largiuntur. Inde est, quod nos Laurentius divina miseratione Wratislaviensis episcopus notificamus tam presentibus quam futuris, quod commutationem, que facta est inter cenobium Lubense per dominum Guntherum abbatem de Lubens de consensu capituli sui et ecclesiam de Wlen per dominum Henricum capellanum eiusdem ecclesie assentientibus patronis Henrico videlicet duce Zlesie et eius coniuge Hedwigi, ratam habentes confirmamus. Que commutatio a probis viris domino Ottone scilicet pie memorie preposito nostro et Arnoldo plebano de Noua Ecclesia taliter facta fuit, ut abbas Lubensis pro decima, que contingebat dominum Henricum de Wlan in Sichoua, pro bono pacis tantundem decime ecclesie sue certis in locis assignaret. Quod abbas memoratus libenter faciens accepto consensu capituli sui in duabus villis Lasnicova parva et Creyoua, in quibus ecclesia Lubensis decimam percipere solebat, tantundem decime sibi assignavit et insuper trium mansorum decimam, ne ecclesia de Wlan per huiusmodi commutationem aliquod detrimentum habere videretur. Actum in Lubens anno gratie M°CC°XXVIII°, V° kalendas maii, istis presentibus: Thiderico archidiacono Glogouiensi, Willelmo phisico canonico Poznaniense, Willelmo, Bartholomeo, Symone, Conrado, Paulo aliisque quam pluribus. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |