- 211 - Herzog Heinrich I. gewährt dem Sandstift für die hospites auf den Stiftsdörfern Baudis und Groß- und Klein- Kreidel deutsches Recht. Kop. Breslau St.A. Rep. 135 D 17 (ältestes Kopialbuch des Sandstiftes, 1435), fol. 37' (B); ebenda Rep. 135 D 18 (Rep. Heliae, Anfang des 16. Jahrhunderts), p. 528 f. (C). Mal. 3, Nr. 252. - SR 233. In nomine patris et filii et spiritus sancti amen. Notum sit omnibus, quod ego Henricus dei gracia dux Slesie ad peticionem Vitoslai abbatis sancte Marie in Wratislau et fratrum eius concessimus ius Theutonicale hospitibus eorum manentibus in Budissow et in Cridlina in utraque villa, ut sint inmunes ab angariis, que fieri solent Polonis secundum consuetudinem terre, que vulgo dici solent pouoz, preuod, zlad, et a solucionibus, que solent exigi, sicut est stroza, poduoroue, swetopetre et similia, eo tamen pacto interveniente, ut de quolibet manso, qui solvit abbati, percipiamus duas mensuras, unam tritici et aliam avene. Ad castrum edificandum pro magna necessitate iuvabunt. Ad expedicionem ibunt sicut alii Teutonici. Graves causas nos iudicabimus scilicet capitales per nos vel per alium baronem nostrum. Si vero inter hominem de Budissow vel de Cridlina et inter hominem alterius ville altercacio fuerit, coram nobis vel coram castellano de Legnicz litigare debebunt. Alias appellaciones iudicet scultetus satisfaciens conquerentibus. Quodsi iniuste iudicaverit, coram duce respondeat. Ne quis vero ausu temerario hanc nostre constitucionis libertatem infringere presumat, presenti pagine sigilli nostri munimen appendimus. Factum anno M°CC°XXI°. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |