- 201 - Papst Honorius III. nimmt das Augustiner-Chorherrenstift in Naumburg am Bober in den päpstlichen Schutz. Or. dep. südl. Perg. Breslau St.A. Rep. 116 Nr. 4 (A). HONORIUS episcopus servus servorum dei dilectis filiis . . preposito et capitulo de Nouocastro salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter dilecti in domino filii vestris iustis precibus inclinati personas vestras et locum, in quo divino estis obsequio mancipati, cum omnibus bonis, que impresenciarum rationabiliter possidet aut in futurum iustis modis prestante domino poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem possessiones ac alia bona vestra, sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis, vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Dat. Laterani V id. ianuar., pontificatus nostri anno quinto. Bleibulle an Seidenfäden. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |