- 184 - Papst Honorius III. beauftragt den Bischof (Lorenz) und das Domkapitel von Breslau, den Augustiner-Chorherren in Naumburg am Bober die Zehnten der diesem Stift von Herzog Heinrich I. geschenkten 120 Waldhufen zu überlassen. Or. dep. Breslau St. A. Rep. 116 Nr. 3 (A). Honorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri . . episcopo et dilectis filiis capitulo Wratizlauiensi salutem et apostolicam benedictionem. Dilectus filius nobilis vir Henricus dux Zelesie nobis insinuare curavit, quod considerans paupertatem domus de Nouocastro ordinis sancti Augustini vestre diocesis centum viginti mansos cuiusdam nemoris sui eis dare proposuit, dummodo vos eis eorundem mansorum decimas concedatis, et licet maior pars vestrum in huiusmodi concessione concordet, quidam tamen e vobis nondum acquiescere voluerunt. Ne igitur pium nobilis predicti propositum ob hoc retardari contingat et ipso nemore remanente inculto nec vobis nec fratribus dicte domus ex eo aliquid utilitatis accedat, universitatem vestram rogandam duximus et hortandam per apostolica scripta mandantes, quatinus predicte domui decimas dictorum mansorum concorditer concedatis mandatum nostrum taliter impleturi, quod iidem fratres propter hoc ad nos recurrere non cogantur. Dat. Rome apud sanctum Petrum, VI kal. maii, pontificatus nostri anno tertio. Bleibulle an Hanfschnur. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |