- 20 - Kardinaldiakon Guido (tit. S. Mariae in Portion) berichtet König Konrad III. über sein Einschreiten gegen die Gegner Herzog Wladislaws (II.) von Polen und der Herzogin Agnes, der Schwester des Königs, und ersucht ihn, im Sinne der von ihm gefällten kirchlichen Sentenz, die vom Papst bestätigt wurde, einzugreifen. Codex Wibaldi fol. 80-80' (B). C(onrado) dei gratia glorioso Romanorum regi augusto G(uido) sanctae Romanae aecclesiae diaconus cardinalis devotum servitium suum et orationum perseverantiam. Pro negotio nobilis et illustris viri ducis Poloniae et coniugis eius sororis vestrae mandato domni papae nos satis laborasse vobis non extat incognitum. Verum persistentibus in duricia sua adversariis, sicut a domno papa nobis iniunctum fuerat et exhortationis vestrae nobis monita suggesserunt, iusticiam de eis facere non dubitavimus. Quia ergo negotium illud iam ad vos quodammodo spectare videtur, maiestatis vestrae celsitudinem attente rogamus, ut ita manum auxilii vestri eidem duci et brachium fortitudinis vestrae porrigere studeatis, ut vigorem aecclesiastici officii in hac parte viriliter sublevetis et de indulta pace duci et sorori vestrae laudem a deo et hominibus consequi valeatis. Sententiam autem, quam circa adversarios ducis W(ladislai) et sororis vestrae promulgavimus, domnus papa et Romana aecclesia firmaverunt et usque quo resipiscant et ad pacem convertantur, eam sententiam nullatenus relaxabunt. Schlesisches Urkundenbuch, Herausgegeben von der Historischen Kommission für Schlesien, Zweiter Band: 1. Lieferung 971 - 1216, 1963; 2. Lieferung 1217 - 1230, 1968; 3. Lieferung Fälschungen und Register, 1971; Bearbeitet von Heinrich Appelt, Verlag Hermann Böhlaus Nachf., Wien-Köln-Graz
Zamknij okno - Schließe das Fenster |