Rozmiar: 15909 bajtów

- 940 -

1311 s. d., apud Ylegin

In nomine Domini amen. Quoniam acta nobilium per lapsum temporis de facili evanescunt, expedit, ne a memoria posterorum penitus elabantur, ut saltem litterarum suffragio roborentur. Inde est quod nos Henricus secundus, Dei gracia dux Slesie, dominus Glogovie, ad noticiam tam presencium pervenire cupimus quam eciam futurorum, quod religiosis viris, videlicet abbate totoque conventu fratrum de Velen ex una, et Lezacone cum filiastribus suis ex parte altera pro distinctione gaddium hereditatum suarum, scilicet Lubegost et Gole, contendentibus et a nobis humiliter petentibus, ut limitaciones suarum hereditatum, contiguarum hereditatibus supradictis, distinguere certitudinaliter dignaremur: et licet felicis recordacionis pater noster dominus Henricus, condam dux Slesie et dominus Glogovie, prout factum fuit bis per seniores eiusdem territorii dictas gades mandavit limitari: nos predictorum abbatis tociusque conventus fratrum de Velen piis precibus inclinati, tercia vice, convocatis militibus et senioribus terre, limitaciones hereditatum claustri de Velen et Lessaconis suorumque affinum, in Lubegost et Gola sibi invicem contiguarum, procuravimus propria in persona, taliter supradictarum limitum terminos prememoratorum nobilium et seniorum exquisito arbitrio certitudinaliter distinguentes, ut de cetero Lassaconis suorumque affinum heredes et legittimi successores, sepedictos dominum abbatem eiusque conventum in claustro Velen non valeant aliqualiter impedire. In cuius facti evidenciam pleniores (sic), presentes scribi et nostri sigilli karactero fecimus roborari. Datum et actum apud Ylegin anno Domini M.CCC undecimo, presentibus infrascriptis: videlicet Conrado de Loben, Thederico de Rechenberg, militibus; fratre Gunthero, Wyzlao iudice Polonicali nostre curie, Petro de Byalcegezer, Bogussio de Kschingenicz, Schibano advocato de Premunt, et quampluribus aliis fide dignis.

Pergam. orygin. Nici jedwabne, wyblakłe, przez 2 wcięcia przewleczone; pieczęci nie masz.
Poznań. Königl. Staats Arch. Priment 3.


Codex Diplomaticus Majoris Polonia. Kodeks Dyplomatyczny Wielkopolski obejmujący dokumenta tak już drukowane, jak dotąd nie ogłoszone, sięgające do roku 1400. Wydany staraniem Towarzystwa Przyjaciół Nauk Poznańskiego. Tom II. zawiera numera 617 - 1292 lata 1288 - 1349. Poznań 1878. Nakładem Biblioteki Kórnickiej. Drukiem J. I. Kraszewskiego (Dr. W. Łebiński).



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów