- 277 - Wrocław, katedra św. Jana, 1223 Wawrzyniec, biskup wrocławski, na prośby opata klasztoru P Marii na Piasku we Wrocławiu, Witosława, zatwierdza w posiadaniu klasztoru dziesięciny i inne wolności z nadania własnego i swych poprzedników w 31 imiennie wyliczonych miejscowościach klasztornych. In nomine domini amen. Quoniam antiqui hostis astucia erga loca deo dicata eo amplius desevire non cessat per sua menbra, quo cot|tidie per ea electorum videt numerum augmentari, provide sapientum sanxit auctoritas bona temporalia, sine quibus bono modo religio sancta nequit subsistere | litterarum apicibus et sigillorum munimine roborari. Inde est, quod nos Laurencius Wratislauiensis episcopus notum esse volumus presentibus et futuris, quod | ad crebras peticiones religiosorum virorum domini Vitoslay abbatis et conventus ecclesie sancte Marie Virginis in Wratislauia ordinis sancti Augustinj de communi | consensu tocius nostri capituli decimas et libertates, quas ex donacionibus nostris nec non antecessorum nostrorum episcoporum Wratislauiensium eorum ecclesia possedit | ab antiquo, presentis scripti atestacione ipsis et eorum successoribus in eadem ecclesia canonicam vitam professis aecundum regulam sancti Augustinj perpetuo con|firmamus. Quas etiam nominatim describimus, ne super hiis aliqua dubitacio possit inposterum exoriri. Videlicet decimas in curia eorum Gorka, que adiacet mon|ti, qui dicitur Sylencij, et in villis eidem curie adiacentibus, quarum nomina sunt: Sobota, Stregomene, Virj, Syuridou, Cescouice, Bela, Strelce, | Falcou, Budissou, Cridline omnes, Olesniza, Sarisza, Borkj, Procov, Gayouice, Muchobor, Thynez, Janicov; item in villis quibusdam domini | ducis et in villis quorumdam militum, quarum nomina sunt : Jarossou, Poszucou, Ruske, Lubouo, Bistriza, Bolescino, Grozez, Dmanz, Gogolou, | Thymanov, Petrcouice in montibus prope Tribnizam, item in villa sanctuariorum dicte ecclesie sancte Marje. Harum omnium villarum decimas intra terminos | suos, uti nunc sunt limitate, nec non hospitale sancti spiritus dicte civitatis Wratislauiensis cum decimis et pertinenciis suis, quod ex sepedicte ecclesie | sancte Marie bonis in magna parte constructum est, dicto monasterio et conventui sancte Marie protestamur iusto titulo pertinere. In cuius etiam | rei testimonium et evidenciam pleniorem presentem paginam sigillo nostro et sigillo nostri capituli duximus roborandam. Nulli ergo hominum liceat | dictam ecclesiam in hiis temere perturbare; quicumque autem eandem in hiis perturbare presumpserit noverit se indignacionem dei et beate Marie genitricis eius incursurum. Actum in Wratislauia in coro sancti Johannis Baptiste, anno domini M°CC°XX°III°, pontificatus nostri anno XV°, in presentia domini Victoris decani, Janussij archidiaconi, Egidij | scolastici Radulfi cantoris, Laurencij custodis, magistri Sdislay, Ottonis, Franconis, Sdyslay, Lambinj, Johannis, Lupi canonicorum Wratislauiensium et multorum alio|rum fidedignorum. A. Oryg. pergaminowy dość dobrze zachowany, w kilku miejscach splamiony, liniowany rylcem, marginesy boczne znaczone podwójnymi liniami ; atrament brązowy. Pergamin złożony poziomo pojedynczo, pionowo podwójnie. Wymiary : szerokość 29,8 cm, wysokość 19,3 cm, zakładka 2,2 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 55 nr 3*. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom III obejmujący lata 1221 - 1227. Wrocław 1964, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |