Rozmiar: 15909 bajtów

- 260 -

Lateran, 17 kwietnia 1221

Honoriusz III, papież, poleca Wawrzyńcowi biskupowi wrocławskiemu, Piotrowi proboszczowi głogowskiemu i Albertowi dziekanowi łęczyckiemu rozpatrzyć sprawę obietnicy księcia polskiego, dotyczącej udziału jego w krucjacie do ziemi świętej, i ewentualnie zamienić ją na wyprawę przeciwko Prusom.

(Honorius episcopus servus servorum dei venerabili fratri) episcopo Wratizlauiensi et (dilectis [a] filiis), preposito Glogouiensi et.. decano Lucitiensi Wratizlauiensis et Gneznensis diocesis (salutem et apostolicam benedictionem). Audito quondam, quod dilectus filius nobilis vir L(estco) dux Polonie sollempniter voverat se transfretaturum in subsidium terre sancte vel profecturum in auxilium Prutenorum noviter conversorum, quia ipse votum suum exequi differebat, nos de ipsius salute solliciti eum nostris litteris paterno affectu monuimus et per alios fecimus commoneri, ut quod promiserat veritati, veraciter adimpleret. Nuper autem nobis est pro certo relatum, quod idem dux corporis gravedine gravis vix aut numquam posset in terre sancte subsidium transfretare presertim cum ex accidenti verso in naturam nec vinum nec simplicem aquam bibere valeat, consuetus potare tantum cerevisiam vel medonem; et si forsitan transfretaret, non posset de tam remotis partibus secum congruum bellatorum ducere comitatum et propter multas ineptias nequiret ibi moram facere fructuosam. Sed cum sit vicinus Prutenie facile potest eam intrare cum multitudine bellatorum, non solum defensurus neophitos, verum etiam alios paganos suo studio et diligentia, faciente domino, conversurus; utpote qui, sicut dicitur, novam in medio terre illius intendit construere civitatem ibique statuere forum salis et ferri, quorum pagani penuriam patiuntur, ut sic illuc illi necessario venientes per ora predicatorum facilius audiant et efficacius exaudiant verba vite, aliosque fidelium moribus perfectius assuescant. Nos igitur e duobus artati, cum et ista et illa terra urgentissime indigeat maturo succursu, persone ipsius ducise habitudinem et negotii terre illius circumstantias ignorantes, vobis qui racione vicinitatis hec potestis melius indagare committimus fiducialiter vices nostras. Ideoque discrecionem vestram monemus attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus huiusmodi negotii circumstantiis provide circumspectis iniungatis eidem duci alterum predictorum, quod ipsius saluti et christiane fidei profectui magis videbitis expedire. Et quia in utroque casu mora enormiter posset esse dampnosa, sub ea qua decet districcione indicatis eidem, ut quod iniungeritis celeriter et efficaciter exequatur. Ceterum si contigerit vos iniungere illi, ut remaneat in subsidium Prutenorum, indicatis ei, ut secundum consilium et dispositionem venerabilis fratris nostri.. episcopi Pruscie studeat in hoc domino efficaciter famulari. Quod si non omnes (hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur). Datum Laterani, XV kalendas maii, (pontificatus nostri) anno quinto.

A. Oryg. zaginiony.
B. Kopia współczesna w regestach papieskich. Rzym Archiwum Watykańskie, sygn. Reg. Vatic. XI. fol. 108, nr 532, według A.
Druk: a. Theiner A., Mon. Pol. Vatic. I. nr 26, według B; b. Philippi-Woelky, Preuss. UB. I. nr 39, według a; - regest: c. Potthast A., Regesta nr 6616 ; d. Regesten nr 240 ; e. Pressutti P., Regesta Honorii III nr 3249 ; f. Perlbach M., Preuss. Regesten, Królewiec 1876, nr 13.
Literatura : 1. Abraham W., Pierwszy spór kościelno-polityczny w Polsce, (RAU. h. 1895. XXXII) i odb. 23 przyp. 5; 2. Zakrzewski S., Nadania na rzecz Chrystiana biskupa pruskiego w latach 1217-1224, (tamże 1902, XLII. 272 przyp. 2); 3. Zachorowski S., Studia do dziejów XIII w. (tamże 1921, LXII. 162) ; 4. Bystroń J., Polacy w Ziemi Świętej, Syrii i Egipcie, Kraków 1930, 4.


Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom III obejmujący lata 1221 - 1227. Wrocław 1964, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów