Rozmiar: 15909 bajtów

- 104 -

(1203 ?), 1204.

Henryk Brodaty książę śląski wymienia imiennie poddanych klasztoru trzebnickiego w jego włościach i oznacza ich ciężary i zajęcia.

Quod in labili geritur tempore, labitur a memoria nec perdurat, nec aliquid est stabile, nisi illud, quod vivax littera confirmat et corroborat. Ideoque ego Henricus dux Zlesie notum facio presentibus et futuris, quod edificans cenobium beati Bartholomei in Trebnic hos ministeriales et famulos et eorum suc | cessores ad servicium deodicatis virginibus iure perpetuo contulimus. Illi, qui hospites dicuntur, hanc pensionem solvere debent: quilibet eorum duas mensuras tritici, duas siliginis, duas avene, in mensura sancti Adalberti; mellis urnam sancti Adalberti. Si habet quatuor vel plures boves, | vel duos boves et equum tantumdem; si tantum duos vel equum habet, medietatem predicte solutionis debet; qui alienis bobus propriam terram colit, mensuram siliginis; arans alienis bobus alienam terram, mensuram avene. Quilibet eorum tenetur metere V capetia et tres plaustratas feni secare. | In ipsa Trebnica sunt hi hospites: Bogdan filius Zulen cum filiis, Micher frater eius cum filiis. Matul filius Zuluy cum filiis, Gamba filius Vezle cum filiis, Godes filius Nesebud cum filiis, Godes et Gostirad filius Latek cum filiis, Boguchual et Belec filii Cuchek cum filiis, Dalestriy filius Radost cum filiis, Dobruy | filius Neznany cum filiis, Golen filius Goden cum filiis, Crupa et Modlibog filius Piscos cum filiis, Zuantos filius Crepisse cum filiis, Milozlaus et Janek filii Preuchco cum filiis. Item de Redisseu hospites: Zlauic et Wserad filii Godeconis cum filiis, Bogumil et Hualeta filii Zadonis cum filio, Glouna | filius Mizliborij cum filiis. Item dux contulit beato Bartholomeo Dalemirum decimum Legnicensem de villa Zaiechcoriis, ut sit cementarius cum posteritate, qui si cementum facere neglexerit hospitibus adequetur. Similiter Bogdan de Streseuic, quem dux de decimis ad mellificia contulit. Item | Nerad filius Dalek lagenarius et Boguhual, Huacen subdapifer, Rados qui fuit Moysi, Boguchual filius Bogdan, Bertholt filius Viner, Sestreuit filius Miley, Cher filius Prezdlau laudaverunt pro XX nummis quilibet mensuram tritici aliam avene. Kamerarii: | Zbilut filius Godes, Milobrat filius Nagos, Suc filius Goden, Das pistor filius Jan; singuli predictorum lagenariorum, kamerariorum, pistorum debent XX nummos preter Rados lagenarium, filium ponat, qui annonam debet sicut hospes dare, non tamen mel. Cultor vinee Zuaris | de familia domini, hic pro omni solutione vineam colere debet, et Wnoris sutor de subula servire. Opifices vasorum: Ostas filius Cholo et Voyen filius Radzlau pro omni solutione in pascha doleum, lagenam, tinam, urnam et vasa vetera reficere semper. | Zdeband mellifex, quam diu mellificium ibi ordinat, urnam mellis sancti Adalberti solvet; sed cum destiterit vel pueri eius, solvet quod quilibet hospes. Ibidem Boris et Zband, quos dux emisit de decimis de Banouic, debent per annum claustro, si VI boves vel equivalens | habuerint, LXXX rotas ambo, si IIIor boves uterque LX, si duos XXVIII, si alienis bobus arat vel propriam possidet XVI rotas, si alienos vel nullos XVI quilibet. Similiter Piruos hospes, qui in Knegnich mansit, et Mazech hospes de Rassov, qui omnes in Bricou sunt po | siti, rotas debent similiter. Primum terminum habent solvendi rotas in carniprivio, secundum in festo beati Johannis, tercium in festo beati Martini, quas si non solverint, solvent idem quod hospites. Rasseuichi hospites: Doman, Hlucic cum filiis, Nesda et Mirech filii Curouic, | Vitek filius Vitostouic, Jan filius Iarek, Godis filius Pribirad et Sdanta frater eius, Sdimir, Cucol, Stres filius Thussech, Nedan filius Milozlau, Janis filius Pobih, Godeł filius Crotosse, Hrobak filius Hocessouic. De Brochocino hospites omnes: Neudal | filius Zduy, Godek filius Piyan, Bugussa filius Malek, Paulich filius Domas, Zuchora, Stanis, Crampissa filius Preduoyouic, Milochen filius Domauy, Bogumil filius Nesebud, Crston filius Palek, Wsemil, qui viduam duxit, solus Duoris sutor filius Zulim, | mensuram tritici aliam avene. De Wangrinouo omnes narochnici: Cozor filius, Ustalic, Pansa, Pauel, Sedlik filii Zule, Chocan filius Cothek, Preuodek filius Guozdan, Chualis filius Ostas; horum quivis habens boves IIIIor vel duos et equum debet | urnam mellis sancti Adalberti, qui duos boves vel equum, medium, insuper XX nummos et mensuram avene; qui alienis bobus vel propriam vel alienam colit terram, XII nummos. De Malechouo subdapiferi: Rados, Krobcha, Milostriy, Sidouin, Bozec filius Suc, | Sdan, Jauoris filius Hocemiri, Dambrosa, Prozek filius Bogdan, Kandera filius Trambce; horum quilibet habens boves mensuram tritici aliam avene; si duo habent unum aratrum unum censum debent; qui propriam vel alienam terram alienis bobus arat, mensuram avene; | ibidem Sedleta filius Budek, Troscha filius Radim, Maluy filius Zedlante; quivis horum XX nummos. De Rozerouo Zkouronech et Budis filius Ratis; singuli horum habentes IIIIor boves vel II et equum urnam mellis, XX nummos et mensuram avene; qui vero | tantum II vel equum medium tanti pro stan; ibidem Zbor hospes. De Zantirouo: Sorau filius Tessate, Comor filius Reunis, Jan, Zarbin, Sdan filius Milek; hi subdapiferi debent annonam. Ibidem Vilcost filius Bracene hospes. De Martinouo | hospites: Stres, Zulis, Pabir filius Cohel, Bogdan filius Zabor, Sduy cum filiis Raduy et Masco; ibidem existens Zuoysa cum filiis duobus urnam mellis sancti Adalberti; kamerarii: Radost, Jan filius Prozis, Jacub, Golich; lagenarii: Sdan, Zedle, Dambrosa filius Tesnonis, | Lalek, Bogdan filius Golisse, Mizlos, Nagod, Braces filius Zuaris. Singuli kamerarii et lagenarii debent mensuram tritici aliam avene; Zuantos filius Andree subdapifer tantumdem; Sedlissek filius Gostek XX nummos; si duo habent unum aratrum pro uno solvent annonam; qui propriam | terram alienis bobus arat mensuram avene; Loduici filius ex hospita ducis natus et Henricus eiusdem filius vineam colere debent. De Malussino: Zulen cum duobus filiis, Crston filius Cehostan, Godis filius Milost, Preuodis filius Dobrosedl, Maluy filius Charne, Maluy filius | Nesde, Milozlau de Zantochan. De Stitcouich hospites: Carnota cum fratre, Voyek filius Cossek, Zuantos filius Bogdan, Zussa filius Scitek; lagenarii: Maluy, Lutos, Ogorala filius Johannis; horum quilibet urnam mellis sancti Adalberti; tornatores: Cessata filius | Vrotek, Nesul, Paruh filius Golost; horum quivis debet XV iusticias in nativitate domini, C scutellas in pascha similiter, in festo sancti Bartholomei similiter. De Clissouo hospes Zirak; wlpicarii: Nesebud filius Miley, Zucora filius Pamete, Cecer, Kray, | Crisan filius Netopir; istorum quivis, si IIIIor habet boves vel duos et equum [h], debet LX nummos; si duos vel equum, medium; si arat alienis bobus terram propriam vel alienam XV denarios; ibidem hospites: Domachel cum filiis; ibi lagenarius Lauris urnam sancti Adalberti; frater suus aliam; | istorum qui propriam terram alienis bobus arat, mensuram avene. De Knegnich pistores: Stradla, Daluy, Ozran filii Radouan, Sturek filius Nesdis; istorum quivis mensuram tritici aliam avene; si duo unum habent aratrum ambo tantumdem; si alienis bobus terram propriam arat, mensuram | avene. De Cothouic piscatores: Radon, Kranch, Godek, Goli, Hrapek, Buza, Zic, Voyen, Pribis, Ciho, Miluy, Carnos filius Pozdek, Volis filius Braces, Radzlau filius Bratos, Ocun et Rados filius Goden, Nouos, Mechnati, | Stres, Wzgul, Brensata; quilibet istorum debet fasciculum piscium, qui meth dicitur, in feria IIIIta, alium in feria VIta; duo ex his tercium in sabbato; qui predicto monasterio nolet vel non poterit pisces [n] solvere, debet duas urnas mellis sancti Adalberti et mensuram tritici, aliam siliginis; item | Stepan falconarius cum licentia ducis laudavit, si IIIIor boves habuerit, urnam sancti Adalberti solvere, si duos dimidiam, si nullum mensuram avene; item quos contulit dux: Mirech, Soben, Suethech cum cognatione; quilibet parvam urnam mellis et tres currus feni; Rados | de Urac dux dimisit ad hospites in Trebnic, solvat ut hospes; Gostis de Bresna cum pueris dux dimisit ad hospites; Petrey ad hospites de Bresna, ut quilibet hospes solvat; Radon de Rochitnica cum pueris mensuram tritici, aliam avene; Comor cum pueris urnam mellis; | Prusin venator debet solvere quolibet anno sex paria rotarum cum omni ornatu; Strasech venator urnam mellis; Dalestriy de Roderouo urnam mellis; Zad de Roderouo urnam mellis; Zdeh dux dimisit eum de fabris ad ortum colendum; Bogumil de Urac ad | hospites; Valek et Crisan filius Roderij venatores debent venari; Kuatek de Posarisc cum fratre, qui rotas parant, debent solvere ternas rotas annuatim ad ecclesiam; Sedlik filius Nesde ut quilibet hospes; Sedan cum filio, Scouela cum filio, Milozlau cum filio; quilibet | istorum debet tria paria de magnis rotis; Rados carnifex, Rvzota mellifex; piscatores: Bogdan cum fratre, Crisan, Nesul cum filio, Pugel. Omnes suprascripti preter cultores vinee pro omnibus operibus ducis tenentur operari in Trebnic VI septimanis, videlicet duabus | post octavas pasce, post octavas pentecosten, II ante festum beati Martini. Quilibet eorum debet metere V capetia feni, tres plaustratas secare in pratis ecclesie; in itinere ducis currus duos et custodes duos de toto circuitu, conductumque militarem debent habere. Preterea non debent | iudicari nisi a suo iudice, sed si grandis emerserit causa coram duce vel tantum Wratizlauiensi castellano. Item omnes solvent nivne; qui habet IIIIor boves vel duos boves et equum II pullos et duos caseos et X ova; qui duos boves vel unum equum medie | tatem; arator alienis arans bobus pullum vel caseum et V ova. Insuper omnibus, qui volunt et possunt Trebnic inhabitare, dux contulit libertatem. Et hoc factum nostra littera cum sigilli munimine roboravimus. Nullus igitur in posterum de dictis ministerialibus ab in | dicto eis officio presumat removere, ut nostra donatio incpnvulsa in perpetuum valeat stabilita permanere. Anno ab incarnatione domini millesimo ducentesimo IIIIto, ducatus mei secundo, Cypriani Wrathizlauiensis episcopi etiam secundo.

A. Oryg. pergaminowy dobrze zachowany i starannie zapisany. Wymiary: szerokość 51,9 cm, wysokość 68,3 cm, zakładka 2,6 cm. Wrocław Archiwum Państwowe, sygn. rep. 125, nr 4.
B. Kopia XVII w. tamże, sygn. rep. 135 D 299, fol. 393, według A; C. Kopia sprzed r. 1664, tamże, sygn. rep. 135 D 303, fol. 12v, według A; D. Kopia XVII/XVIII w., tamże, sygn. rep. 135 D 300, fol. 7v, według A; E. Kopia z r. 1709, tamże, sygn. rep. 135 D 307b, pag. 79, według A; F. Kopia XVIII? w., tamże, sygn. rep. 135 D 309, pag. 10, według A.
Reprodukcja: a. Krzyżanowski St., Mon. Pol. Palaeogr. tabl. 25; - druk: b. Stenzel G. A. A., (Jhrber. f. vaterl. Gesch. 1841, 167 nn.), według A; c. Haeusler W., UB nr 10, według A; d. Arnold St., Wieś polska nr 2 (i tłumacz. polskie); - regest: e. Regesten nr 94; f. Cod. dipl. Siles. cz. 2, I. nr 41; f. Appelt H., D. Urkundenfälschungen d. Kl. Trebnitz 123, nr 4.
Literatura: por. literaturę do nru 103, zwłaszcza: 1. Appelt H., D. Echtheit d. Trebnitzer Gründungsurkunden 3, 46 i pass.; nadto: 2. Schulte L; Beitrr. z. Gesch. d. Besiedlung Schles. 306, przyp. 2; 3. Schilling F., D. Ursprung d. Deutschtums przyp. 570, 1176, 1177, 1179.
Wbrew Schultemu dokument ten w świetle ostatnich wywodów Appelta B. (1, str. 15 nn.) nie budzi żadnych zastrzeżeń. Pismo odbiorcy.


Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom I obejmujący lata 971 - 1204. Wrocław 1951-56, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów