- 46 - (sierpień 1163). Adalbert biskup Fryzyngi zawiadamia Eberharda arcybiskupa salzburskiego o wypadkach w Niemczech i o zawarciu pokoju z Polską. Venerabili patri et domino E(berhardo) Saltzburgensi archiepiscopo A(lbertus) dei gratia Frisingensis ecclesiae minister humilis orationes, servitium cum debita reverentia. Optatas sanctitatis vestrae literas et nuntium debita devotione accepimus, geminam nobis apportantes laetitiam, de reditu nostro congratulationem et de vestra incolumitate certitudinem, fateor quidem divina comitante clementia prosperum per omnia noverit habuisse, praeter unum solum conscientiae scrupulum, quod desideratam beatitudinis vestre faciem non vidimus et paternae benedictionis prosecutionem praesentialiter accipere non potuimus. De his itaque humiliter veniam petentes, gratias vobis agimus, quod status terrarum qui pro remotione partium nobis incogniti sunt, nobis significastis. Nos quoque, quae apud nos sunt et de curia nuper apud Norimberg celebrata, per palatinum comitem maiorem nobis significata, debita vicissitudine paternitati vestrae significanda duximus, hoc premisso breviter, quod per Hispaniam, Wasconiam, Aquitaniam atque Frantiam iter agentes fere omnes illarum terrarum archiepiscopos, episcopos, abbates caeterosque ecclesiarum praelatos invenimus ad concilium. Sancti Iacobi electus et ordinandus a domino papa detinebatur in curia et a negocio suo suspendebatur pro quadam inter ipsum et canonicos suos controversia. Axensis archiepiscopus de Gasconia, dum iret in via, morte praeventus est. Ad dominum imperatorem modo nuntii papae Alexandrj venerunt, Papiensis et Trecensis episcopi et duo cardinales unus Brixiensis et alius et magister Rolandus, ad quos dominus imperator missis quibusdam principibus inquiri fecit qualitatem et formam legationis. Illi primo se non ad alios praeter dominum imperatorem missos asserentes, tandem aperiunt se ad hoc destinatos, ut principem Romanj imperii ad unitatem et pacem ecclesiae revocent, Romanam ecclesiam de conspiratione cum Siculo purgent, Alexandrum canonice electum, personam Octauiani videnter intrusam et ad papatum nullo modo idoneam demonstrent. Displicuerunt haec verba curiae simulque domino imperatori: iussi sunt continuo redire, detentis ad amicabile colloquium Papiensi et Irecensi. Qui per biduum ibi commorati tale responsum acceperunt, quod, si placeret alteri parti se iudicio supponere. eligantur due de tota ecclesia personae, quae adhuc in partem non cesserint, earumque arbitrio septem aliae, sive Latinj sive Teuthonici, omnesque isti sacramento iurisiurandi constringantur, quatinus audito utrimque negocio et diligenter discusso, sententia duorum, consilio illorum septem seu pro uno seu pro altero, seu pro neutro prolata, stare et firmitatem inconvulsam obtinere debeat. Nos tamen non putamus partem Alexandri partem suam in disceptionem et litigium dimittere. Praeter hoc dicebatur, quod contra ducem Bauariae guerram movere velint marchio Albertus de Saxonia, palatinus comes item de Saxonia, episcopus Cicensis, comes provintiae Turingiae. De hac autem conspiratione per dominum imperatorem remoti sunt rex Bohemiae, dux Wet. et ut putabatur dux Austriae et marchio Stirensis. Ceteri a duce parvi habentur. Cum Polonis pax facta est. A domino imperatore ad colloquium sumus evocati XIIII die post nativitatem sanctae Mariae a civitate Augusta in Italiam statim profecturo. A. Oryg. zaginiony. Instytut Historii Polskiej Akademii Nauk. KODEKS DYPLOMATYCZNY ŚLĄSKA - wydał Karol Maleczyński. Tom I obejmujący lata 971 - 1204. Wrocław 1951-56, Zakład Narodowy im. Ossolińskich - Wydawnictwo Polskiej Akademii Nauk.
Zamknij dokument |